vnde dyabolum ſuper homines tales maiorem poteſtatem habuiſſe credimus. Cum autem nos deum celi adoremus et in chriſtum credimus per quem ab imperio dyaboli libe­rati ſumus. vnde nobis talia contingere poſſe non exiſtimo Cunradus Inſuper his ſimile factum audiui mus Narrat enim Appulleius. prout eum recitat Augu­ſtinus eidem aſini aures accidiſſe. ac accepto veneno huma­no animo permanente ſe aſinum factum fuiſſe Sig­mundus Dixi iam differentiā eſſe inter ydola adoran­tes et deum celi colentes Cunradus Proceda­mus igitur ad eos qui deum celi adorarunt. vt oſtendamus eiſdem venefica arte talia pariter accidiſſe Sigmū dus Procede igitur Cunradus In hyſto ria clementis recitatur quomodo facies fauſtiani qui pater ſancti Clementis extitit. et cum beato Petro apoſtolo cōuer ſabatur per Simonem maleficum immutata fuerit. dicitur enim in eadem hiſtoria qd̓ cum imꝑator Cornelium centu­rionem miſiſſet anthiochiam. vt illic magos et maleficos ca peret Fauſtinianus licentiam ſalutandi Apionem et Anu­bionem a beato petro pecijt. cum autem idem fauſtinianus apud Simonem maleficum declinaſſet Itaqꝫ Simon anu biani et Appiani expoſuit quomodo idē illa nocte Corneliū centurionem fugere vellet. eo q̄m audiſſet eundem Corneli um imꝑatoris ex precepto ſe cōprehendere velle. vnde ipſe Simon omnem furorem in fauſtinianū conuertere propo­ſuerit Tantum inquiens facite fauſtinianū cenare vobiſcuꝫ At ego ait quoddam interim vnguentum componam quo cenatus faciem ſuam perungat ex eo quoqꝫ vultum meū ha bere videatur Uos autem herbe cuiuſdam ſucco faciem ꝑ­unguimini prius vt non fallamini de imitatione vultus eiꝰ Uolo enim vt comp̄hendatur ab his qui me querunt: et lu­ctum habeant filij eius qui me relicto confugerunt ad Pe­trum. Itaqꝫ facies fauſtiniani fuit mutata. vt nemo eandeꝫ p̄terquā petrꝰ cognoſceret. ad modū qͥppe vt fauſtinianū