dixerunt romanos te vincere certum habe. poteſt autem accuſatiuus ille te varijs modis cōſtrui. ita vt ſi ip̄e dux romanos viciſſet conſonum reſponſiōi fuiſſe Si vero a romanisvictus fuiſſet reſponſioni imputari demonibus non potuiſſet. Unde igitur ambigua obſcuritate reſponſa ſolent dare.Item ſepe etiam ꝓ ſua eorum voluntate fallunt. et mendacia dicunt. quoniam pleni ſunt inuidia. et gaudent dum homines in errorem mittunt et decipiunt Unde periculoſumeſt eiſdem credere. quoniam neſcit homo. quando ipſi fallūtur. vel fallere pro eorum conſuetudine nos volunt Sic itaqꝫ clementiſſime princeps habes quando ip̄i ſecreta ſcire etfutura predicere poſſunt. Et qd̓ fides in eorum dictis ponenda non eſt. quia in eis non eſt veritas ☞ SigmūdusSatis iam ſatis dubiorum noſtrorum occaſione vos hincinde allegantes audiuimus. nunc noſtri propoſiti mens finem determinationis appetit quid igitur tu ſentias placetvt detegas ☞ Ulricus Que igit̉ dubia reſolui cupisAn poſſint prouocare demones grandines et tonitrua