Sexto vtrum cum talibus maleficis mulieribus poſſit dyabolus incubando in forma hominis cōmiſceri Septimo vtrū ex tali coitu ſit poſſibile generari filios Octauo vtrum incantatrices et phitonice mulieres adiu torio demonū poſſint ſecreta ſcire et conſilia principum re­uelare. ac futuros euentus predicere Nono vtrū iuſto iudicio poſſint tales malefice ſcelerate mulieres comburi vel alijs ſupplicijs affici Exorditur itaqꝫ clementiſſimus archidux Sigimundus auſtrie Sigmundus fidelis nobiſqꝫ dilecte doctor Ulri ce qm̄ ſingulari fauore ob tua in nos merita te proſequimur id circo preſenti de materia tecum pre ceteris diſputare de­creuimus Ulricus Illuſtriſſime princeps qͣꝫuis gratum ſit vt pro tua in me clementia. me dignum inter di­ſputandum fore iudicaueris attamen. ecce. adeſt. Cunradꝰ ſchatz. pretor mee ciuitatis. vir vtiqꝫ ingenio preſtans con uerſationeqꝫ argutus conſodalis meus. placeat igitur eius induſtriam hac de re prius experiri. Sigmundus placet. nam et eundem conſilio maturū: conuerſationeqꝫ fa­cetum noui Idcirco quia nobis ſermo de laniarū et incanta tricum maleficijs habendus erit Itaqꝫ querendum primo duxi. Utrum ex facto laniarum poſſint prouocari tonitrua pluuie et grandines Cunradus Quāuis in huiuſ­modi difficultate que etiam doctiſſimos viros diſcuſſiōe terreri ſolet. me inſcium putem. iuxta verbum ſocratis qui ſolitus fuit dicere. ſe hoc ſolū ſcire. qd̓ neſciret attamen. ne videar· clementis principis monitis adquieſcere· loquar pauca vt initiū dem mouendi maiora Sigmundus Dic igit̉ Cunradus Apud ph̓m tritum eſt ſermo­ne prouerbium. vt fama quā omēs famant. non omnino per datur. fama autem cōmunis eſt. ip̄e ſtrige tonitrua grā­dines effecerint magnaqꝫ damna ſegetibus homībus in­