ſolum tanquā deo amabilem honorauit. ſed etiam vltra hominem ſapuiſſe pronunciauit. Porro iulianus zelatus partem: paſſioneꝫ propriam in ceſaribus enudauit. Et omnium ante ſe regnantium. vitas carpens: neqꝫ philoſopho marco pepercit. Igitur ambo de­tractores fuerunt. Non opus habeo plurimis vti ſermonibus: Ego nanqꝫ ex vtroꝝqꝫ verbis mores eorum conijciens hec& dixi. Quid aūt de iuliano. ſergorius nazarenus retulit: audiamu Ait enim in ſecūdo libro contra paganos. hec verba poſt alia. Hec equidē de iuliano alijs ip̄a experimenta tradiderunt. Et aſſumpta poteſtas imperij. Michi aūt olim eius mores comperti ſunt. dum hunc virum in athenis clarius agnouiſſem Venerat enim illuc. frater eius imperatori videret̉ inimicus: fuitqꝫ aduentus eius ratō duplex. Vna quidem decentior qua dicebat ſe veniſſe ut videret hel­ladam atqꝫ doceretur. Altera vero ſecretior et non nota plurimis: ut immolatores demonum et viros fallaces inquireret. quia nec habebat impietatis ſue licenciam. Tunc igitur non fruſtra conſi­deraui virum: non enim fortuite iſta conſpexi ſed faciebat me cau­tum inconſtātia morum eius. et exceſſus vberior. Vates enim egre­gius eſt qui bene conſiderat: nullum enim ſignum in eo michi vti­le videbatur. Ceruix inflexibilis: humeri iactabiles. oculi currētes huc illucqꝫ directi et furioſe reſpicientes: pedes impacientes. nares ſpirantes iniurias atqꝫ contemptum. ſchemata riſibilia. et hoc ip̄m ſemper habentia. et riſus incontinens. et quaſi ſubbulliens: con­ſenſus. et negatio ſimul. ratio nulla ratione conſiſtēs: interragatio inordinata atqꝫ reſponſio nulla congruentia ſibi conueniens. Sed quid vniuerſa diſcurro. Hunc ante opera vidi& operibus ip̄is agnoui. et ſi quidem eſſent michi preſentes qui tunc aderant. teſta rentur quia cum hec vidiſſem. repente dixi. O quale malum nutrit reſpublica romanorum. Et cum hec pre dixiſſem. optaui me inue­niri debere mendacem. Melius enim fuerat hoc quā ut tantis terra ſceleribus impleretur. Nunquā arbitror talia fuiſſe prodigia. cum multa diluuia. multa incendia. multe peſtes et hiatus terre proue­nerint: licet homines inhumani et feroces cōpoſitiſqꝫ diſſimilibus naturis fuiſſe referantur. Ob quā rem digno ſua ſuperbia fine con­cluſus eſt. Hec gregorius de iuliano narrauit Quia vero con