digniſſima pena multati ſunt. Cum igitur ſophiſta libanius. velut irridens dixiſſet hominem ex paleſtina deum et dei filium fa­ctum: oblitus ſuorum videtur eſſe verborum. Ad finem nanqꝫ eiꝰ libri iulianum deificauit. ſic inter alia dicens. Primum nanqꝫ nū­tium eius mortis pena peremerat: cur putaretur de deo mentitus. Deinde paululum deſcendens ait. O demonum alumne. demonūqꝫ diſcipule. et demonum obſeruator. Qui licet hoc aliter intelligeret: veruntamen hec eadem de iuliano dixit. Que xp̄iani exprobrantes affirmant. Si ergo laudare cogitabat. oportebat eum hoc nomē effugere. nec eum deditum demonibus indicare. ſicuti ſermonem alium declinauit. quem dum reprehenderetur de ſuis libris abſcidit Quomodo enim homo criſtꝰ deificaretur. et quem admodum inperto homo fuerit. Inuiſibiliter autem deus et quemadmodū vtra­qꝫ ſint vera: xp̄ianorum ratio ſacra nouit. Pagani vero ante­quā credant: intelligere nequeunt. Dicit enim ſermo diuinus. Ni­ſi credideritis. non intelligetis. Quapropter non erubeſcunt mul tos homines deificantes: et vtinam bonis moribus inſtitutos. aut iuſtos. aut caſtos. et non potius lubricos iniquos et ebrioſos. id ē hercules dioniſos et aſclepios et ſicuti frequenter in ſuis libris iuli­anus iurare non erubeſcit. quorum maſculos feminaſqꝫ cupidīes ſi numerare voluero. longa digreſſio generatur. Sed ſufficit hec ſci­re volentibus ariſtotelis pallium et corona dioniſij et liber regni multe memorie turbarumqꝫ poetarum. qui de talibus ſcribentes. vere ridiculū et inanitatem theologie oſtendere paganoꝝ. Quia vero proprium paganorum eſt homines ſumma felicitate deificare monſtremus. Rodijs quadam calamitate detentis: reſponſum eſt datum. ut phrigium attin ſacerdotem veſanie phrigium celebrita­tibus placarent. Tale nanqꝫ reſponſum eſt. Attin placate deum magnum purum adonem bone vite diuitiarum datorem. comatū qꝫ dioniſium. Hoc itaqꝫ reſponſo. attin quia more veſano ſemet ip̄m occidit. eundem adonem dioniſiumqꝫ nominauit. Cunqꝫ ale xander macedonum rex tranſiſſet in aſiam anſionem alexandro fa­uentes: carmina iſta finxerunt. Iouem deorum conſulem et miner­uam honoranter genitam. qui corpore mortali ſupernum abſcon­dis regem. Quem iuppiter heroum ſeminauit generibus. adiutorē