Carmen de operoſa virtute.Um Deus magnum fabricaret orbemEt polos alto ſinuaret arcuIuſſit eterna rutilare pulchrumLampadeſolem.Iuſſit ⁊ lunam dubia micantemLuce ſublimes agitare currusEt per obſcuras aliena ferreLumina noctes.Aureis celum variauit aſtris.Que per ingentes reuoluta gyros.Fata diſpenſant. humiliſqꝫ terre.Regna gubernant.Aeris tractus auium canorisCantibus. terras nemorum virenti.Fronde. diuerſis decorauit altum.Piſcibus equor.Tunc ad argutos philomena cantusGuttur aptauit. didicitqꝫ vocesPſithacus noſtras. nituit ſuperbo.Tergore pauo.Barbaram citrum precioſus AtlasIda funebrem peperit cypreſſumPelion quercus Solyme tulerunt.Balſama ſylueEt tagus fuluo nociturus auroFluxit. et Croeſi viridem per oramLydius curſu properauit Hermus.InuidioſoTunc per humentes pelagi meatusSquammea cinctus populi cateruaPoſt ſuum fluctus equitauit altosProthea delphin.Sic Deus celi maris atqꝫ terreFecit ornatum. tamen ad decoremMentis humane magis applicauitArtis acumen.Mens enim ſummo nimium parenti.Chara. pro vite ſapienter actePremio. mundi fuit in beatumLimen itura.