Et iterum. Dum autem ipſe dedecori ac turpitudini obedierit: non modo imperator omnino habendus erit. Obeo ex ob& eo quod eſt uado componitur. Significatqꝫ idem quod exequor: ut obeo legationem ideſt exequor munus& officium legati. Obeo prouintiam ideſt exequor officium prouintiale: ita Obeo mortem. i. exequor uel perago mortem uel adeo mortē. Quemadmodū dicitur quis obiiſſe diē pro eo qd̓ eſt iuiſſe. Item obit diem ſuum: idem eſt quod mortuus eſt:& iuit ad diem fati: ut apud Quintilianū: Nunti atum eſt Marcellū diem ſuū obiiſſe. prætermittimus autē nonnunqͣꝫ illum accuſatiuū& dicimus: Marcellus obit. Obitus ex ob& itum itu addita. s. ſit obitꝰ:& eſt ipſa executio mortis. Obiter ex ob& iter. Iuuenalis ex ſatyra Quamuis digreſſu. Atqꝫ obiter leget aut ſcribet uel dormiet intus. ſimiliter ante. i. conſonans con ſeruat ob ip̄m. b. ut obiurgo obiurgas:& deponens obiurgor in eodem ſenſu. Obiicio ex ob& iacio cōpo­nitur. Nam per compoſitionē. a. in. i. conuertitur:& ideo duplicato. i. ſcribitur. unde licet ob naturaliter breuis ſit: ſicut& re: attamen pleriqꝫ hac ratione producunt: quia. i. geminant:& primum. i. conſonans fit. Obumbro: ex ob& umbro umbras: quaſi undiqꝫ inumbror. Item. u. conſonante. ut obuerſor obuio: quaſi obuiam aliquid comperit. Abiicit uero in operio. i. cooperio:& eius paſſiuo operior idem eſt coope­rior: quorū prima breuis ab auctoribus ponitur:& cum unico. p. ſcribenda ſunt ad differentiā ut puto de­ponentis uerbi opperior: quod eſt expecto: cuius prima longa eſt:& cum duplicato. p. ſcribitur. Conuertit autem. b. in conſonantes ſæpiſſime ſequentis dictionis. Verū cum dictione incipiente a. b. littera non com­ponitur. dictione uero incipiente a. c. componitur:& aliquando tranſit in. c. aliquando ſuſcipit. s. Non­nunqͣꝫ uero immutabile remanet. Tranſit quidē in. c. ut occido quod ex ob& cædo componitur. Occūbo. quod ex ob& cubo cubas ſimiliter componitur. Vnde ab eo cōpoſita tam primæ qͣꝫ tertia coniugatiōis in­ueniuntur. Et idem habent præteritū ut incubo. bas. incubui.& incūbo bis adiectiōe ipſius in ſimiliter fa cit incubui. Et ſimili modo occumbo occumbis. m. facit in præterito occubui. Occupo ex ob& capio ponitur: ſignificat locū tenere aut capere. Nōnunqͣꝫ ui capere ut apud Liuiū libro. xxxiii. Nam& ip̄is uocā­tibus urbem hanc accæpi non occupaui. i. non ui cæpi. Significat aliquando ante capere ſiue præoccupare. Vnde præoccupatio. Cicero officiorū libro primo. Sunt aūt nulla priuata natura: ſed aut uereri occupatio ne ut hi qui quondā in uacua uenerūt. Eſt etiā occupare quod in medio ſiue mediū atqꝫ in cōmune poſitum eſt ante cæteros capere. ut. Quintilianus: Multa nihilominus quæ liberata fuerunt tranſeunt in ius occupan tium: ſicut uenatio& aucupatio. Inde occupatus is dicitur: qui ante negocio aliquo detentus non poteſt al­terius negocio operam dare. Cicero: nemo inquit me conuenire uoluit cum eſſem occupatus: hoc eſt cau ſarer me quibuſdam alijs negociis ante præuentum. Similiter occupatio ea uocatur: cum alicui neceſſaria rei& cui ante omnia operam dare debemus cum diligentia uacatio. Suſcipit uero. s. ut obſcurus: quod ex obs& carus componitur: qͣſi minime eſſe carus dicatur. Obſoleo quod teſte Priſciano in octauo: ex ob­& ſoleo ſed ex obs& oleo cōponit̉:& eſt qͣſi reiicior. ut Ciceco de īperio. Cn. Pompeii obſoleuit: iſta rōne multomagis qͣꝫ uerbis refutata. Idem pro Celio: Charta quoqꝫ quæ illā priſtinā ſeueritatē obtinebāt obſol­uerūt. Obſconꝰ ſimiliter ſuſcipit. ſ. teſte eodē Priſciano ex obs& a cauēdo: uel ex obs& κοινω cōponit̉ Vnde inquino quod ſic quoqꝫ intelligendū puto obſcenum ut duo fignificat: Ita duplicem habet cōpoſi­tionem:& duplici orthographia ſignatur. Nam ſignat aliquando quidem abominabile augurium. ut Vir­gilius in primo georgicorum: Obſceniqꝫ canes importunaqꝫ uolucres.& tunc quoqꝫ a canendo obs. i. con­traria& mala dicitur:& ſine diphthongo ſcribitur. Quandoqꝫ uero dicit turpe quid& immundum:& tūc ex obs& cœnum componitur: quod a& uerbo græco deducicitur: hoc eſt apud nos inquino ex eo ſci licet: quod quæ multum communia ſunt: turpia& immunda ut plurimum fiunt. Nam id uerbum propria ſignificatione cōmunicare deſignat. Et ſic quoqꝫ cum. œ. diphthongo in penultima ſcribitur. At Varro li­bro ſexto de lingua latina dixit obſcenum cum. æ. diphthongo ſcribendum eſſe:& a ſcæna deduci: hoc eſt non ex obs ſed ex ob& ſcæna componi: quæ ut uidebimus in ſequentibus cum. æ. diphthongo ſcribitur. Remanet autem immutabile in hac dictione obcæco: ut multi uolunt: quæ componuntur ex ob& cæco cæ­cas: nec plus qͣꝫ ſimplex uerbum ipſum deſignat. Si uero ob cum dictione incipiente a. d. componatur: inte­gra ſemper manet: ut obdo quod ex ob& do uerbo componitur& pro claudo poni conſueuit. ut Terenti­us in eunucho: peſſulum hoſtio obdo. Obduco. i. tego ut expoſuit Seruius: cum ait Virgilius in bucolicis: Limoſqꝫ palus obducat paſcua iunco. i. tegat. Idem in moreto. Et cinis obducta cælabat lumina prunæ. Si tamen Virgilius illud opuſculum compoſuit: quod a doctis non creditur. At ſequente. f. commutat ob præ­poſitio. b. in. f. offendo ex ob& fendo uerbo: quod ſic quoqꝫ ſimplex in uſu non eſt componitur. Vt ſimili modo nec ſpicio: nec fragor: nec perio:& tamen in compoſitione ea habemus: ut aſpicio deſpicio: ſuffragor refragor: aperio& reperio. Quæ Papiriano teſte cum uno. p. in præſenti:& cum duplicato in præterito ſcri buntur: ut de illis in ſequentibus apparebit. Officio ſimiliter ex ob& facio componitur:& quaſi noceo di­citur. Vnde per antiphraſim officium quidam dici uolunt: quia ut proſit agitur. Ideo nonnulli officium ab efficiendo dictū putāt. Et nōnunqͣꝫ honore ponit̉: ut circūſtabāt ſenatores Cæſarē ſedentē ī aurea ſella of­ficii gratia. i. honoris. Aliquādo uero obſeqū ſiue beneficiū indicat ut Cicero odioſū ſane genus hoīuꝫ eſt officia exprobātū: meminiſſe debet is ī quē collocata ſūt: cōmemorare: cōtulit. Virgi. li. ænei. primo: