caput Pentheo: tanqͣꝫ uitulo ſuperbo& faſtidienti ſacra Bacchi: licet alij etiā aliter finxerint. B aſtarna cum. t. exili ſcribitur: populi erant ultra danubiū: quia Perſe Philippi macedoniæ regis filio ſollici­tati tranſire flumen glacie conſtratum inextimabili equorū agmine hominūqꝫ multitudine una improuide ꝓcederent: enormitate ponderis& cōcuſſione pedū diſſoluta fluminis ſuperficie omnes pene ſūmerſi ſunt paucis in utraqꝫ ripa teſtantibus. his cōtermini ſunt rhoxolani. unde in triūphalibus Ti. Plauti apud tybur ſcriptū habet̉: Regibus baſtarnaꝝ& rhoxolanorum filios hoſtibus ereptos remiſit. B athani. th. aſpirato ſcribitur:& deriuat̉ a&.: quod apud nos altum ſeu profundū dicitur. populi ſūt germanorum: de quibus Lucanus: Bathaniqꝫ truces: quos ære recuruo Stridentes acuere tuba. B atrachus cum. ch. aſpirato ſcribitur: dicitur a noſtris rana:& fuit nomen ſculptoris propriū: ut oſtendit Pli­nius libro trigeſimoſexto. B atrachomyomachia cum. t. ſimplici&. ch. aſpirato utrobiqꝫ:& cum. v. græco niſi in penultima: quæ cum. i. latino ſcribit̉: dcitur apud nos ranarum murūqꝫ pugna. Nam cōponit̉ ex ατράχον ideſt ranarū:& μύων ideſt murum:& μαχια bellum. B athyllus. th. aſpirato&. y. græco atqꝫ duplicato. l. ſcribit̉. Nam diminutiuū eſt a α: quod eſt altū ſeu profundū. fuit nomē adoleſcentis ſamii: quē Anacreon poeta teius ardenter amauit: ut in dictione Anacre­on uidimus. fuit alter ioculator& ſaltator. ut Iuuenalis: Molli ſaltante bathyllo. B atus cum unico. t. exili ſcribitur: fuit teſte Herodoto libro hiſtoriaꝝ. iiii. filius Cyrni regis inſula theramni Ariſteus ſuo nomine dictus. ſed Batus teſte Iuſtino circa finem libri xiii. propter linguæ obligationē cogno­minatus. hic poſtea Cyrenem urbem ædificauit in libya: ut in dictione Cyrene uidebimus. Herodotus uero putat Batum dictum hoc eſt regem: quia ſic ut ait lingua libyca rex cognominatur. B attus cum duplici. t. exili ſcribit̉: fuit hoc nomine uocatus paſtor quidam: qui ut fingit Theocritus cum iu­uencos oleas corrodentes fugare uoluiſſet:& paulo incōſideratius per quendā excurriſſet collē: parua ſpi na in eius talum defixa fuit. Quare dolore percitus ſociū: cui Corydon nomē erat acclamauit: ut ſibi ſpinā euelleret: quā cum intentis oculis uix ille proſpiceret: ac ſummis unguibus elicuiſſet: his uerbis admirati one Batto monſtrauit vςςιξονιτότύμνα και ἀλικονάναρα δαμάσει: hoc eſt qͣꝫparua quideꝫ ſpi na tam robuſtū uirum domat: melius id græce: ſed ſat ſit ſententiā explicaſſe. per id pulchre nos admira bilis poeta ammonuit: Robuſta corpora ualidaſqꝫ uires habentia: qͣꝫparuo leuiqꝫ ictu frangerent̉. Qua de re ſapientiſſime Homerus: Nihil homine imbecillius nutrire terrā aſſeuerauit. Alter Battꝰ fuit ſimiliter pa­ſtor. Et ab Ouidio li. metamor. ii. trāſformat̉ in indicē. i. lapidē quo diſcernuntur gradus auri& argenti. B dellium. d. poſt. b.& duplici. l. ſcribit̉ atqꝫ. i. latino: eſt teſte plinio li. xii. naturalis hiſtoriæ: arbor nigra ma gnitudine olea folio uero& robore ſimilis fructui caprifici. hæc ut ait in bactrianis nominatiſſima naſcitur. B ebrycia antepenultima cum. v. græco:& penultima cum. c. exili&. i. latino ſcribitur: regio eſt quæ poſtea di­cta fuit bithynia a Bithynio rege: ut teſtis eſt Solinus. Et eſt proxima troadi in introitu ad pontū. Et inde be­brycius. Virgilius libro æneidos quinto locutus de Bute ait: Qui ſe bebrycia ueniens de gente ferebat. Et Lucanus libro. vi. Pinguis bebrycio diſceſſit uomere ſulcus. B ebryacuꝫ cum. v. græco&. c. exili ſcribitur: fuit teſte Cornelio Tacito uicus ſitus inter ueronam& cremonā duabus romanis cladibus notus infauſtuſqꝫ. de quo meminit Iuuenalis: ut uidebimus in dictione pathicus. hodie uero dicitur labina. B eliar cum unico. I.&. i. latino ſcribitur: nomen eſt demonis. B elides cum unico. l. ab aliquibus. A nōnullis uero græcorum& latinorum duplicato. I.&. i. latino ſcribit̉ fuerunt quinquaginta ex diuerſis uxoribus filia Danai filii Beli: unde dicte ſunt belides. Quas pater Aegi­ſthus cum pareꝫ filioꝝ numerū haberet: filiis ſuis in matrimoniū collocare uolebat: Sed Danaus oraculi re­ſponſo exterritus: his prorſus aſſentire nolebat. Nam reſpōderat Apollo Dana ipſum manibus unius ex filiis Aegiſthi: quē generum haberet occidendum eſſe: ſed pene ad hæc matrimonia cōficienda coactus: fi­lias in hunc modum ſubornauit: ut ad uirorum thalamos accederent: abſconſos gladios ſecum deporta rent:& uiros ſuos ea prima nocte interficerent. Quos utiqꝫ oēs excepta minore natu Hypermeſtra interfe cerūt: quæ Lino uiro ſuo miſerta pepercit. A quo tractu tēporis Danaus ipſe detrūcatꝰ fuit. de quibꝰ luuena­lis ī ſatyra Credo pudiciciā meminit: quādo dixit: Occurrēt multa tibi belides.& ſic ip̄aꝫ penultimā corripit B ellona cum duplicato. l. ſcribitur: dicebatur dea belli:& martis ſoror: quā quidam Palladem fuiſſe aſſerunt Cui ex proprio ſanguine ſacerdotes ſacrificabant: ut dixit Lactantius libro primo inſtitutionū. Quod Luca nus ſimiliter libro primo tetigit cum ait: Tum quos ſectis bellona lacertis Sæua mouet cecinere deos. Et Iu­uenalis in ſatyra Criſpini: Sed ut phanaticus œſtro Percuſſus bellona tuo diuinat. Ante huius templum ut dixit Feſtus romæ columella erat: quæ bellica dicebatur: ſuper quā haſtam iaciebant: cum bellum indiceba­tur. Nam ab illa uocabulum bellum deductum quidam putant. Et dicitur belluꝫ teſte Seruio ſuper octauo æneidos: tempus omne: quo uel preparatur aliquid pugna neceſſarium: uel quo pugna geritur. prelium autem dicitur conflictus ipſe bellorum. B ellerophontes cum duplicato. l. immediate ſubſequente. e. abſqꝫ diphthongo: atqꝫ. t. exili in fine ſcribitur: