conſueuerunt. Sic antiqui romani qui in libris arborum. i. corticibus ſcribebant: ut eos libros cōmodius fer rent conuoluebant. unde forte uolumina appellauerunt. Nanqꝫ adhuc durat uerbum euoluere libros: pro eo quod eſt aperire libros lectitandi gratia: quaſi rem conuolutam explicare. Quēadmodum euelare eſt uelatam detegere. Niſi dicimus euolui libros propter numerum paginarum. Accipitur autem nunc euolue re libros ſiue auctores: pro eo quod eſt lectitare. B uel ut alii more græco ſcribunt Bion. i. latino ſequente. o. ſcribitur: fuit genere boryſtentes. Quibus autem fuerit parentibus:& quibus ex rebus ad philoſophiam ſe trāſtulerit: ip̄emet enarrauit in epiſtola ad Antigonum ſic dicens: Pater meus liberatus fuit cubito ſe tergens. Significabat aūt illum ſuccidiam:& lari­dum uendere: boryſtenites genere habens non faciē: ſed in facie ſcripturam indiciū acerbiſſimi domini. Ma ter autem quam huiuſmodi ducere potuit. Deinde pater neſcio quid in rem publicanoꝝ cōmittens: cum to ta domo uenundatus eſt: me adoleſcentulum haud ignauū uel ingratum: orator quidam emit: Is moriēs mi bi omnia reliquit. Ego tabulas ip̄ius exurens cunctaſqꝫ diſcindens athenas cōceſſi: ibiqꝫ philoſophatus ſum Fuit hic Bio ingenio uerſatili: ut dixit Laertius:& ſophiſta callidus. Fuit auditor Cratis& Theodori athei: quin& Theophraſti.& ut dixit Fratoſthenes primus Bio philoſophiam uario orationis flore ueſtiuit. hic al cibiadē culpans dicebat illū dum eſſet adoleſcens uiros ab uxoribus: eēt iuuenis uxores a uiris abduxiſ­ſe. Fuere teſte Laertio Biones decē: Primus Pherecydi Syro cōtemporaneus fuit. Secundus rhetor ſyracuſa nus: qui in arte rhetorica ſcripſit. Tertius hicipſe. Quartus qui attice multa cōſcripſit& ionice: qui primus oſtendit regiones quaſdā eſſe: ubi ſex menſiū eſſet nox:& totidem dies. Quintus ſolenſis qui ſcripſit æthio pica. Sextus rhetoricus: cuiꝰ feruntur nouē libri muſaꝝ inſcripti. Septimus lyricus poeta. Octauus mileſius ſculptor. Nonus poeta tragicus. Decimus ſculptor clazomenius ſiue chius. B iothanatus prima cum. i. latino: antepenultima. th. aſpirato:& ultima cuꝫ. t. ſimplici ſcribit̉: dicitur ille per uiolentiā mortuꝰ eſt: hoc eſt βια. i. uiolentia: θάνατοσ mors. ut antiqui gentiliū theologi aſſerebāt Bio thanatorū anima in originem ſuā recipiebantur: niſi uagantes legitimū tempus fati compleuerint: quod poetæ ad ſepulturam tranſferunt: ut centum errāt annos. unde occiſura ſe ipſam ante tempus Dido dicebat ad Aeneam: Omnibus umbra locis adero: dabis improbe pœnas. Scilicet mihi uaganti. B yria prima cum. v. græco:& penultima cum. i. latino ſcribitur: apud græcos uero addit̉. s. in fine:& dicitur us. Sane ex noſtris nōnulli duplicant. r. quod ſine ratione factum eſt. B yrrho cum. y. græco& dupicato. r. atqꝫ ſecundo aſpirato ſcribit̉:& dicit̉ quaſi pyrrus hoc eſt ruffus. Quin & pro nomine proprio a Iuuenale ponitur. B yrſa cum. v. græco ſcribitur: uocabulū eſt tyrium: quod apud nos corium uel tergus indicat: a quo cartha­go eo nomine prius cognominata fuit: quia pro illa ædificanda tantū loci Dido emerat a rege Hiarba: quā­tum corio tauri tegi poſſet: dicente Virgilio libro æneidos primo: Mercatiqꝫ ſolum facti de nomine byrſam Taurino quantum poſſent circundare tergo. B iſalta cum. i. latino&. t. exili ſcribitur: populi ſunt ſcythici. de quibus Virgilius libro georgicoꝝ. iii. memi nit cum ait: Biſalta quo more ſolent acerqꝫ gelonus Cum fugit in rhodopen: aut in deſerta getarum. B yſſus cum. v. geæco& duplicato. ſ. ſcribitur: genus eſt lini ſubtiliſſimi. Eſt& aliud præcioſius linum: quod durat in igne:& teſte Plinio libro. xiiii. pondere auri olim permutabatur. B iſtonium cum. i. latino utrobiqꝫ&. t. exili ſcribitur: ſtagnum eſt in thracia abderæ urbi propinquū: in quo te ſte Herodoto libro hiſtoriaꝝ. vii. duo flumina cadunt: ſtranus& compſantus: a quo& ipſa thracia(ut quidā uolunt) dicta eſt biſtonia:& nōnunqͣꝫ biſtonis cum. i. latino etiam in ultima: ut Ouidius epiſtolarū heroiduꝫ: Et tuta a bello biſtonis ora fuit. i. thracia& thraces Solino teſte biſtones. At uero Lactantius grāmaticus ſu­per ſecundū thebaidos:& ſtagnum& prouinciā a Biſtone rege cognominata uoluit. B itias cum. i. latino utrobiqꝫ:&. t. exili ſcribit̉: nomen eſt uiri: quē teſte Seruio Liuius dixit fuiſſe præfectum claſſis punica: quā. ſ. Dido carthaginem uſqꝫ perduxit. de quo Virgilius in primo: Tum bitiæ dedit increpi­tās. At in. ix. de alio locutus eſt ait: Pandarus& bitias ideo alcanore creti. B ithynia prima cum. i. latino: ſequens cum. th. aſpirato:&. y. græco penultima cum. i. latino ſcribit̉: licet Par­menides latinus quidā grammaticus:& qui nunqͣꝫ codicem græcum uidit: aliter ſomniet: ꝓuintia eſt mino­ris aſia aduerſa thracia& proxima troadi ad introitum ponti: prius bebrytia dicta fuit: poſtea mygdonia: & ultimo a Bithyno rege bithynia cognominata. hæc teſte Solino diues eſt urbium:& opulenta rerū a fon­tibus ſangari fluminis proprios primoſqꝫ fines habet. eadeꝫ teſte Seruio phrygia magna fuit: in cuius agro ut idem Solinus refert libyſſa locus eſt: nicomediæ proximus ſepulchro Hannibalis inſignitus. Eſt etiam in eadem hylas fluuius:& pruſa urbs. B iton cum. i. latino&. t. exili ſcribitur: fuit frater Cleobis: qui duo matrem Argiam in iunonis templum cur­ traxerunt: ut late oſtendit Herodotus libro hiſtoriarum. i.& ex noſtris Cicero: Seruius: Valerius de pie­tate erga parentes:& alii nonnulli. B ituri cum. i. latino&. t. exili ſcribitur a græcis: populi ſunt gallia.