B uſſi cum geminato. ſ. ſcribitur: populi ſunt medorum. B utes cum. t. exili ſcribitur: fuit filius amici regis bebryciorum:& pater Erycis. Eſt etiam eodē noīe ſcytharū fluuius: cui propinqui ſunt agathyrſi& ſarmata. B utyrum cum. t. exili&. y. græco ſcribitur: dicitur proprie bouis caſeus. Nam componitur ex βοσ: quod bouem dicit:& τύρον caſeum. B utrotum cum. t. exili utrobiqꝫ ſcribitur: ubi in prima. y. græcum in. u. noſtrum cōuerſum fuit. Nam apud il los bytrotū dicitur: urbs fuit chaones: quæ pars eſt alpeſtris epiri excelſo in loco ſita: dicente Virgilio libro æneidos tertio: Et celſam butroti aſcendimꝰ urbē. licet nōnulli more græco bytroti legere uelint. In qua u idem poeta oſtendit troianus Helenus poſt troia excidiuꝫ regnauit: dicente etiam Ouidio li. metamor. xiii. Rura petunt epiros ab his regnataqꝫ uati Bytrotos phrygio ſimulataqꝫ troia teneret. B uxus cum. x. conſonante apud græcos ſcribitur: noſtri uero plerunqꝫ. x. in duplicatum.ſ. commutare con­ſueuerunt: ac dicere buſſus. Quin& ubi primam græci cum. p.&. y. græco ſcribunt: Nos cōmutantes. p. in b.&. y. græcum in. u. noſtrum dicimus buſſus. Et eſt arbor ac lignum: ex quo buſſola fiunt. quandoqꝫ uero ex more græco buſſolum a noſtris pyxis huius pyxidis dicitur. ut Iuuenalis in ſecunda ſatyra: Et condita in pyxide lyde. Sane Seruio teſte ſuper octauo æneidos: dicitur hæc buxus& hoc buxū: unde ut ait ſuperfluo quidam arborem generis fœminini eſſe uolunt: lignum uero inciſum neutri cum eo loco etiā de ligno gene­ris fœminini a Virgilio habeatur exemplum cum ait: Tympana nos buxuſqꝫ uocat berecyntia matris de­Abalii cum. c. exili hoc eſt abſqꝫ aſpiratiōe& unico. l. ſcribitur: ſunt teſte Hero­doto libro hiſtoriarum tertio: populi aſiatici. Cabrion cum. c. exili&. i. latino ſcribitur: fuit teſte Homero libro octauo ilia­dos: frater Archeptolemi aurigæ Hectoris: In cuius mortui locum ſuffectus fi­it. Apud nonnullos uero græcos dicitur cabriones. Chabrias cum. ch. aſpirato&. i. latino ſcribitur: fuit athenienſis:& in ſummis ducibus habitus: reſqꝫ multas memoria dignas geſſit: ut Plutarchus& Aemili­us de illo rettulerunt. Nanqꝫ illum inter cætera caſtrametari:& bellicas artes ſumme nouiſſe oſtendunt. Cacabus abſqꝫ aliqua aſpiratione ſcribitur: uocabulum græcum eſt: quod a ſo no nomen aſſumpſit: quem ſupra ignem poſitus facit: a noſtris dicitur olla in qua pulmentarium coquitur. paulus iuriſconſultus de fundo inſtructo: cacabos inquit inter& æneum quod ſupra focum pendet mul tum intereſt. hoc aqua ad potandum caleſit: in illis pulmentarium coquitur. C acethos cum. c. exili utrobiqꝫ&. e. abſqꝫ diphthongo atqꝫ. th. aſpirato ſcirbitur: dici poteſt a noſtris malus mos ſeu mala conſuetudo. ut Iuuenalis in ſatyra quæ incipit Et ſpes& ratio inquit: Scribēdi cacethos ægro que in corde ſeneſcit. Nam componitur ex κακόσ: quod eſt malus:& θοσ cum prima breui: quod eſt com munis mos ſeu conſuetudo: ut in dictione ethos uidebimus. C acephaton cum. c. utrobiqꝫ&. t. exilibus atqꝫ. ph. aſpirato ſcribitur: dici poteſt a nobis mala locutio: uel cō­ſonantia. Nam componitur ex κακή: quod eſt mala:& φάτον locutio: quam figuraꝫ tunc eſſe dixit Seruius ſuper primum æneidos: quando præpoſitionem cum littera. n. conſequitur. ut Virgilius: Numerum cum nauibus æquat. Alii uero etiam addunt cum ſequens dictio duas habet ſyllabas præcedentibus duabus cō­ſimiles. ut Cicero in epiſtolis: O fortunatam natam me conſule romam: quod ſane inconcinne fieri depræ­henſum eſt. Sed ut ait Iuuenalis Si ſic omnia dixiſſet Antoni gladios potuit contemnere. C ecearia abſqꝫ aliqua aſpiratione aut diphthongo ſcribitur: inſula eſt in ponto: quam quidam græciariam dicunt: ut teſtis eſt Plinius libro ſexto naturalis hiſtoria. Eſtqꝫ Marti ſacra. In qua uolucres cum aduenis pē­narum ictu pugnare uidentur. C achinnus prima abſqꝫ aſpiratione: ſequens per. ch. aſpiratum ſcribitur:& a uerbo græco quod eſt καυκά­λομαι: ideſt ſolute rideo deducitur: itaqꝫ cachinnus ſolutus eſt riſus. Iuuenalis in ſatyra Omnibus in terris Sed facilis cui uis rigidi cenſura cachinni. C aconſyntheton cum. c. exili utrobiqꝫ& antepenultima cum. y. græco: penultima uero cum. th. aſpirato:& ultima cum. c. exili ſcribitur: dici poteſt mala compoſitio. Nam componitur ex κακόν: quod eſt malum:& ſyntheton compoſitum. C acus cum. c. exili utrobique ſcribitur: dici poteſt a noſtris malus: id enim κακοσ apud græcos deſignat: fed apud illos habet accentum in fine: quem teſte Seruio apud noſtros mutat in penultimam cum pro proprio uiri nomine aſſumitur. Virgilius libro æneidos octauo eum dixit fuiſſe Vulcani filium:& ab Hercule inter fectum. Seruius uero dixit illum fuiſſe Euandri ſeruum ac furem: qui ideo ignem euomere dictus fuit: quia agros populabatur: quem ut ait ſoror ſua eiuſdem nominis prodidit: ex quo ſacellum promeruit: in quo ei per uirgines Veſte ſacrificabatur.