C adytis penultima cum. y. græco:& ultima cum. t. exili&. i. latino ſcribitur: fuit teſte Herodoto libro hiſtoriarum ſecundo urbs paleſtinorum non multo minor qͣꝫ ſardis.C adus cum. c. exili& unico. d. a noſtris ſcribitur: cum eius prima breuis ponatur. ut Virgilius libro æneidosprimo Vina bonus: quæ deinde cadis onerarat aceſtes. quod nonnulli poetæ græci obſeruant: ſed cōmuniter cum duplicato. d. ab illis ſcribitur. Alii uero magis latinum putant:& a cadendo deriuari arbitrantur:ac eſſe uas acuti fundi: ita ut ſine adiutorio ſtare non poſſit.C a cum. c. exili&. æ. diphthongo ſcribitur: inſula eſt in ægæo mari ſita: a Cæo Titani filio eius primi incolæcognominata: qui pater fuit Latone& Aſteria. Seruius uero ſuper primum æneidos aliud ſentire uideturuidelicet Ariſteū filiū Cyrenes matris īſtinctu thebas reliquiſſe:& hāc inſulā primitꝰ habitaſſe: qua relicta cūDædalo ad ſardiniam poſtea pertranſiuit. Ex hac teſte Plinio libro ſecundo naturalis hiſtoriæ: amplius trecentorum milium paſſuum ſubito abrupto hiatu cum pluribus mortalibus mare rapuit.C æcias cum. c. exili utrobiqꝫ&. æ. diphthongo in prima: atqꝫ. i. latino in penultima ſcribitur: uentus eſt: queꝫteſte Gellio Ariſtoteles ita flare dicit: ut nubes non procul propellat: ſed ut ad ſe uocet.C hære cum. ch. aſpirato&. æ. diphthongo ſcribitur: dicitur apud nos ſalue. Vnde Perſius: Quis expediuitpſitaco ſuū chære ideſt ei conſuetum& uſitatum diſci. ut Virgilius in Palamone: Sua ſemper apud me Munera ſunt lauri. uel ſuum dixit: hoc eſt ita expreſſum ut naturale illi uideatur. Quemadmodum Virgilius libro georgicorum ſecundo: Quæqꝫ ſuo uiridi ſemper ſe gramine ueſtit.C hærippus cum. ch. aſpirato&. æ. diphthongo atqꝫ. i. latino& duplicato. p. ſcribitur: nomen eſt propriumſed compoſitum ex chære: quod eſt ſalue:& hippus equus. Iuuenalis in ſatyra Stemmata quid faciunt: Præconem chærippe tuis circumſpice pannis.C ærete prima cum. c. exili&. æ. diphthongo ultima ſcribitur ſine aſpiratione. Ciuitas fuit in tuſcia: quæ prīus agilla dicebatur. Sed ſic quoqꝫ a romanis teſte Seruio ſuper octauo æneidos uocata: quia cū romani euntes per tuſciam interrogarent agillinos quæ diceretur ciuitas. Illi utpote græci quid audirent ignorantes:&optimum ducentes ſi prius eos ſalutarent: dixerunt chærete: quod cum. ch. aſpirato&. æ. diphthongo ſcribitur: uidelicet chærete: hoc eſt ſaluete. Quam ſalutationem romani nomen ciuitatis eſſe putauerūt:& detracta aſpiratione eam cærete nominauerunt: ut teſtis eſt Iginus in urbibus italicis. Et declinatur ſecundumaliquos hoc cærete huius cæretis. Liuius tamen libro primo ab urbe hoc cære huius cæretis.& nomen patrium hic& hæc cæres huius cæretis. Virgilius libro octauo encidos: Eſt ingens gelidum lucus prope cæretisamnem: qui teſte Seruio minio dicit̉: ut idem libro. x. Qui cærete domo: qui ſunt minionis in aruis. de quoetiam Priſcianus in quarto nonnulla dixit.C hærea cum. ch. aſpirato&. æ. diphthōgo in prima ſcribit̉: nomen eſt ꝓpriū: quod apud græcos habet in fine. s. litteram: quam noſtri abiiciunt. Nam ſcribit̉ apud illos χαιρεασ: idqꝫ in multis fieri conſueuit.C ærephon cum. ph. aſpirato&. æ. diphthōgo in prima ſcribitur: fuit Socratis diſcipulus:& ab eo libidinoſeamatꝰ: ut illi īpinxit Ariſtophanes in comœdia: quam contra Socratem ſcripſit: cuius titulus eſt νεφιλαι.C aculus cum. æ. diphthongo&. c. exili ſcribitur: nō deſcēdit a græco: ſed latino: fuitqꝫ Vulcani filius: de quolate uidebimus in dictione præneſte.C æcuba cum. c. exili utrobiqꝫ&. æ. diphthongo in prima ſcribitur. Quidam latinum putant:& ab eo quodeſt cæcum deriuari contendunt. Ita ut uina ſint antiquiſſima: quæ cæco in loco diu cōdita fuerint. Ego uero& ſi uini genus eſſe dicam: nomen tamen aſſumpſiſſe a loco græco cæcubum uinum comperi. Nam ait Plinius libro naturalis hiſtoria. iiii. cum de campania tractat: Hinc ſetini& cæcubi obtenduntur agri. his iunguntur phalerni caloni: deinde iunguntur maſſici gaurani ſurrhentiniqꝫ montes: de quibus in dictione ſurrhentum late uidebimus. Ideo dixit Horatius libro ſecundo ſermonū: Cæcuba uina ferens alchon chiū maris expers. Et Martialis in epigrāmatibus: Cæcuba fundanis generoſa coquūt̉ amicis: Vitis& in media natapalude uiret. Et alibi: Dormiat& tecū ꝗ cum mō cæcuba miſcet: Cōuiuas roſeo torſerat ore puer.C xx cū. c. exili&. æ. diphthōgo atqꝫ. y. græco ſcribit̉: fuit rex trachynæ Luciferi filiꝰ:& frater Dædaliōis: habuitqꝫ uxorē formoſiſſimā Halcyonē Neptuni filiā mutuo ſibi amore deuictiſſimā: hinc cū ad Apollinē clariū cōſulturꝰ de ſtatu regni ꝑrexiſſet: tēpeſtate abſorptꝰ ē: cuiꝰ cadauer cū a mari ad litꝰ deiectū fuiſſet:& illd̓uxor cōſpiceret: dolore correpta in pelagꝰ ſe p̄cipitē dedit. Sed Neptuni miſeratiōe& Thetidis: ambo ī halcyones marinas aues cōuerſi ſūt: ut oſtendit Ouidiꝰ li. xi. metamor. de ꝗbus in dictiōe halcyones uidebimꝰ.C ara cum. æ. diphthōgo teſte Apuleio grāmatico a noſtris ſcribi cōſueuit. Nam licet a græco: quod ē κηνόςtraducatur:& ſecundū regulā illud. n. in noſtrum. e. ꝓductum abſqꝫ diphthōgo tranſferri cōſueuerit: tamēꝗa apud nos nō eſt ipſius. e. ꝓducti a correpto in figura diſcretio: placuit ip̄o Apuleio teſte in aliquibꝰ dictionibus ꝑ diphthō. hoc ip̄m decreuiſſe: ut ſimiliter uidimus in dictiōe æthica:& uidebimꝰ in dictione ſcæna.Alii uero ceram latinum putauerunt: ut in dictione diphthon. uidebimus.C aroma cū. æ. diphthongo ſimiliter poſſe ſcribi uidetur: quia a cera deſcendit: illudqꝫ pro unguento accipimus. ut Iuuenalis in ſecunda ſatyra: Et caromatico fert niciteria collo.C ſena cum. æ. diphthongo in prima& ſecunda a græcis ſcribitur: urbs eſt in gallia ciſalpina.