De nuptus punctiuum/ eo in multa ſapientia mul­ta ſit indignatio ait Eccleſiaſtes/ et qui ad dit ſapientiam: addit et laborem Oſtendit quippe ſapientia et ſapere facit quēadmo­dum naſcimur natura filij ire/ filij mortis eterne neſcientes introitum exitum no­ſtrum quia nemo ſcit an amore vel odio di gnus ſit in hac valle lacrimarum/ quantū­cunqꝫ aſcenſiones diſpoſuerit in corde ſuo Uerum ſunt hec abſcondita a ſapientibuſ et prudentibus huius ſeculi propterea du­cunt in bonis dies ſuos querunt hic con­ſolationem ſuam id ſequitur quod eſt om nium peſſimum atqꝫ miſerrimū tranſierūt in affectum cordis/ dum dulceſcit iam ī eis acerbiſſimum iniquitatis vinum doctrīaſ bibunt erroneas impias et blaſphemas veris quibus aque furtiue hereticorū dul­ciores ſunt/ et panis abſconſus qui ſe palā prodere non audet ſuauior. Nunquid iſtud eſt vinum ſuper cuius defectu cōque ſta es o miſericordiſſima mater Iheſu di­cens et inſinuans; vinum non habent. vtiqꝫ ſed poſtulabas vinum aliud pro nu ptijs chriſti filij tui et eccleſie vinum ſacre ſcripture vinum theologicuum/ quod ab in itio propinauit eccleſie ſue filius tuus fra­ter et ſponſus. Sed ecce prochdolor vi­num iſtud euangelice doctrine merum/ fa­ctū eſt quaſi plenum mixto multiplici mi­tione. Miſcet auaricia turbidam ſceno ſam aquam ſapientie terrene quā exquiſie­runt filij Agar ẜm traditiones hominum Hec eſt ardens cautela aſtucia conquirē di diuitias accumulando ſibi denſum lu­tum/ in auro argento. iure vel iniuria. ſb̓­ſeruientibus ei dolis fraudibus/ periurijs vſura/ ſymoniacaqꝫ prauitate Hanc aquā biberit ſitiet iterum vehementius quidē et acrius Cauſat enim ydropicam ſitimuaricia apud quam profecto quo plus ſūt pote plus ſitiuntur aque. Miſcet luxu­ria fedam bituminoſam atqꝫ ſulphuream aquam ſapientie animalis que eſt ardens aſtucia pertingendi ad illecebroſas carnis voluptates extinguentes ſed augentes ſitibundam carnis pruriginem ſicut dyp­ſas ſerpens que medijs ſitit in vndis. ait Lucanus Propinat et miſcet ſuperbia aquam ſapientie diabolice/ que eſt curioſa libido cognoſcendi ſubtilia. ſed inutilia. ſꝫ ſuperuacua ſed nociua quoniam inflat ta­lis ſcientia violēto potu ſuo generatqꝫ tor ſiones. et enecat corda ſuperboruꝫ/ hinc ex cogitatio magicarum artium/ hinc adīuē­tio defenſio nouarum peregrinarūqꝫ do ctrinarum. Quo cōtra vinū ſacre ſcripture liberat a curis ideo liber dici poteſt. Pu­riſſimum eſt mundans ab inquinamentis ſobrium eſt ſupprimens omnem ſuperbi­am mentis dum in obſequium fidei omnē captiuat intellectum. De quo vino termi­netur ſub conſideratione triplici queſtiōis prime ſolutio. Prima cōſideratio In miſticis chriſti et eccleſie nuptijs de bet vinum theologicum tanqͣꝫ optimuꝫ at qꝫ ſalubriter inebrians anteponi. Ratio­nem dat architriclinus in euangelio vt cuꝫ inebrietati fuerint non curent neqꝫ querāt id quod deterius eſt contenti ſuauiſſimo prioris vini guſtu quod ſatiat quod letifi cat/ quod in conſolationem etiam amara conuertit. Iuſticie enim domini recte leti ficantes corda. Senſerat hoc ſapiens qui ait. Nihil eſt dulcius qͣꝫ reſpicere in māda­tis domini hinc eſt illa prophete exclama tio quam dulcia faucibus meis ſuper mel ori meo. Quo circa bibite amici clamat ſa pientia et inebriamini cariſſimi Obediue rat anima que gloriabūda dicebat in epi­thalamio ſponſi ſponſe. Introduxit me rex in cellam vinariam/ et ꝓph̓a. Calix me­us inebrians quam p̄clarus eſt? Hinc de­mum eſt illud eccleſiaſticum in perſona fi­delium/ bibamus ſobriam ebrietatem ſpi­ritus. Biberat hanc ebrietatem petrus in monte qui factus eſt inde neſciens qͥd dice ret. Bibebant hanc apoſtoli die pentheco ſtes in taberna cenaculi grandis/ et ſtra­ti/ ſuꝑabūdantiſſimo ꝑfuſi ſunt vino ſu parnaturalis ſapientie omnem edocti ve­ritatem ſalutarem Sed ſtulta gens muſto madere deputat/ quos ſpiritus repleuerat Uis ſcire qͣꝫtum in vmbra figuraliter do­cuerit Moyſes p̄ponendum eſſe vinuꝫ de calogi quod eſt vinum fidei cuſtodite in­quit mandata domini dei veſtri que pre­cipio vobis. Sequitur hec eſt euꝫ vr̄a ſa pientia et intellectus coram populis vt au diētes vniuerſa p̄cepta hec dicant En po­pulus ſapiens intelligens/ gens magna.