Ad reuerendiſſimū in chri­ſto patrem Illuſtriſſimumqꝫ dominū Hermannū Colonie Agrippine Archiantiſtitē Sacri Roma­ni imperij pͥncipem electorem: atqꝫ per Gallias ar­chicancellariū Lantgrauium Haſſie. weſtualie et Angarie ducem Eccleſieqꝫ Padebornen̄. Coadiu torem magnidecentiſſimū: dominum ſibi perpetuo obſeruandū Sebaſtiani brant: in libellos Felicis hēmerlin Cantorꝭ Thuricen̄ elegiacū Epiſodion. Uenerat in mentem dudum illuſtriſſime princeps Uelle tuum totum me dare in obſequium. Nec voluiſſe pudet: ſed multa negocia partim: Me partim et longe prepediere vie. Unde etiam inceptum tenui calamum: auſpicuūqꝫ Hactenus: et ſiluit muſula noſtra diu At tandē mecum: miſer ab. tam principi honeſto: et Illuſtri: ignotum num pudet eſſe viro­Hinc tentanda fuit via qua dignarer amore: Quaqꝫ ſacro fruerer principis alloquio Incideram interea dum forte opus: atqꝫ libellos Felicis noſtri ſcriptaqꝫ malleoli: Continuo excuſſum: certe hec ſunt principe docto: Atqꝫ agrippino preſuli digna legi. Auctor enim illorum Germanis natus in oris: Germanis merito preſul eumqꝫ leget. Inueniet quia nam: ludoſqꝫ: ſaleſqꝫ modeſtos Mordaceſqꝫ iocos: vafraqꝫ dicta viri. Dicacem offendet lector cynicumqꝫ magiſtrum: Quiqꝫ hoſtes lacerat mordicus vſqꝫ ſuos. Unde et iure ſuo poterit dici ille Cicada Que ſemel vt tacta eſt: murmura longa canit. Temporis ille ſui carpit: varioſqꝫ reprendit Indecoros actus: ſcandala multa notans. Ipſe ſtilus ſcripti: qͣꝫuis leuis atqꝫ humilis ſit: Nec ſatis incudi traditus eloquij: Plautino qͣꝫuis redolet minus ille nidore: Eſt tamen et ſalibus plenior atqꝫ iocis Que tibi ſcripta quidē: princeps clariſſime: preſul Magnifice/ exhibeo: dedico illa tibi: Et ſi quando vacet: noſtros percurre libellos Atqꝫ manu voluas: illa vel illa: ſacra. Comperies(qͣꝫuis vultu grauis atqꝫ ſeuero Sis pater vt riſum vix tenere queas.