Sancti Auguſtini de tempore etiam in futura. Ipſe enim eſt pontificalis Matth̓. 5. fructus: de quo promittit̉ his qui eſuriunt C ſitiunt iuſticiam: quia ipſi ſaturabunt̉. hoc igitur modo in omnibus ſcripturis triplex Prouer.22. huiꝰ ſacramēti ratio ꝑcurrit. Sic ſapientia monet: vt deſcribamus eam nobis in corde tripliciter: ad reſpondendū inquit verbum veritatis his qui ꝓpoſuerunt nobis. Nam Numeri. 17. quia ſacramentū ſacerdotale eſt ꝟga nucis: Hiere.i. idcirco arbitror etiam hieremiā qui erat vnꝰ ex ſacerdotibus ex anathot vidiſſe virgā nu ceam: ꝓphetaſſe de ea illa quę ſcripta ſūt: vel de virga nucea: vl̓ de lebete ſiue olla ſuc cenſa: quaſi oſtenderit hęc in virga nucea eſſe vitam in lebete ſuccenſa eſſe mortem. Hiere. 21. Uita eniꝫ mors ponit̉ ante faciem noſtrā: et vita quidē chriſtus in ſacramentū nucis: mors autē diabolus in figura lebetis ſuccē ſę. Si ergo peccaueris: portionē tuā pones cum olla ſuccenſa. Si autē iuſte egeris: effi­cietur portio tua in virgā nuceam cum ma Cant. 6. gno pontifice. Sed et in canticiſcanticorū ſponſa dicit̉ deſcendiſſe in hortū nucis: vbi etiā pariter cum nucibus ſacerdotaliū quo­dāmodo pomoꝝ copiam ꝑſcribit̉ inueniſſe­D Diligenter attendite fratres: quia vnū pro­miſit deus futurū in virga: ſed plura dedit. Uerū eſt fratres: Conſuetudinis ſuę rem fe cit dominus noſter. Semꝑ enim maiora tri­Numeri. 17. buit qͣꝫ ꝓmittit. Et erit inqͥt homo quēcūqꝫ elegero: virga eius germinabit: hoc eſt ſolū qd̓ promiſit deus: vt virga eius quē eligeret germinet. Ubi ꝟo ad rem venit̉: vt qd̓ pro­miſſum eſt oſtendat̉ impletū: non vnū illud qd̓ ꝓmiſſū fuerat effectū dicit̉: ſꝫ vide quan­ta addant̉. Ait em̄ ſcriptura: Ecce germīauit virga aaron in domo leui. hoc eſt vnū illud ſine dubio qd̓ fuerat repromiſſum. Sed ad­dunt̉ alia: dicit̉: Et ꝓduxit frondes: pro­tulit flores: germinauit nuces. ergo de ſolo germine fuiſſet repromiſſum: vide quā ta largit̉ deus: vt non ſolum germen ꝓduxe rit: ſed frondes: et non ſolum frondes: ſed flores: ſolū flores ſed fructus. Quid igit̉ eſt qd̓ ex his colligi et cōtemplari poſſit E videamus. Primū omniū reſurrectionis ex mortuis ſacramentū in his euidenter agno­ſcimus. Uirga enim arida germinat: cor­pus extinctum cęperit reuiuiſcere. Quę ſūt autem quattuor iſta: quę reſurgenti corpori 1. Corꝭ. 15. p̨̄ſtabunt̉? Ut ſeminatū in corruptionē: ſur­gat in incorruptiōe: Et ſeminatū in infirmi­tatem: ſurgat in virtute: Seminatū in igno miniā: furgat in gloria: Et ſeminatū corpus animale: reſurgat corpus ſpiritale. Iſta ſūt quattuor: quę virga arida corporis noſtri in reſurrectione germinabit. Sed redeamꝰ ad ea quę de virga dicere cęperamꝰ. Poſſumꝰ adhuc ſic intelligere eorum quę virga germi nauerat differentias. Ominis qui in chriſto F credit: pͥmo morit̉: poſt hoc renaſcit̉. Et eſt etiā in figura virga arida poſtmoduꝫ ger­minat. Eſt ergo primū germē: prima homīs in chriſto confeſſio. Secūdo frondeſcit: vbi renatus donum gratię dei ſanctificationēqꝫ ſuſceperit. Inde affert flores: vbi ꝓficere cę­perit: morum ſuauitate decorari ac fragra­tiā miſericordię benignitatꝭ effundere. Ad vltimū quoqꝫ affert etiam fructus iuſticię: quibꝰ non ſolum ipſe viuat: ſed et alijs vitā prębeat. Cum autem ad perfectū venerit: protulerit ex ſe verbum fidei: verbū ſcientię dei: per doctrinam ſuam alios lucrifecerit. hoc eſt attuliſſe fructus quibꝰ alij nutriant̉. Sic ergo ſinguli quiqꝫ credentium de virga aaron quę chriſtus eſt germinant̉. Quorum quattuor iſtę differentię in alijs ſcripturę lo­cis velut ętates quattuor deſignant̉: quas Iohannes apoſtolus in epiſtola ſua diſtin­ctione myſtica cōprehendit. Ait enim: Scri­ 1. Ioh̓. pſi vobis pueri: ſcripſi vobis adoleſcentes: ſcripſi vobis iuuenes: ſcripſi vobis patres. In quibus vtiqꝫ non corporales ętates: ſed ſpiritaliū profectuū differentias ponit. Sic etiā in hoc ſacerdotalis virgę germen obſer uabimꝰ deſignari. Habent̉ oīa hęc in G virga aaron qͣꝫ ī ea ꝟga q̨̄ exijt radice ieſſe: Eſa. ii. flos de radice eiꝰ aſcendit: ſupͣ quē reqͥeſcit ſpiritus dei. In quo nec hocipſum videtur ocioſum: qd̓ exire dicit̉ virga: flos aſcende re. Ꝙͣuis enim vnus ſit chriſtus: ſingulis tn̄ diuerſus efficitur: prout indiget is qui ope­ratur. Qui ergo ſegnior eſt et negligentior: pro diſciplina chriſtus ei efficitur virga: in virga non aſcendere dicit̉ ſed exire. Exeun­dum nāqꝫ eſt ei qui inutilis ignauus eſt de eo ſtatu in quo non recte conſiſtit: tranſeun­dum ad alium ſtatum tanqͣꝫ virgę compulſi­on: id eſt ſęueritate doctrinę rigidioris ad­monitu. Qui ꝟo iuſtus eſt: quia iuſtus ſicut Psͣ. vi. palma floret: in hoc aſcendere dicit̉ chriſtuſ. Sic ergo qui verberibus indiget: exit ad virga. Qui autem proficit ad iuſticiā: aſcen­dit ei in florem. Aſcendit autē quouſqꝫ affe­