.I Ser. CC. I.VI. In āniuerſario dedicatiōis tēpil. Ser. V. Sermo Elebritas huius cōgregationis: de CC. LVI. dicatio eſt domus orationis. Domꝰ A ergo noſtrarū orationum iſta: domꝰ autem dei noſipſi. Si domus dei noſipſi. nos in hoc ſęculo ędificamur: vt in fine ſęcu­li dedicemur. Edificiū: īmo ędificatio habet laborem: dedicatio exultationē. Qd̓ hic fie­bat quando iſta ſurgebant: hoc ſit modo cum congregant̉ credentes in chriſtum. Cre dendo enim quaſi de ſiluis et montibus li gna et lapides p̨̄cidunt̉: ꝟo cathezizant̉: baptizant̉: formant̉: tanqͣꝫ inter manus fa­brorum opificum dolant̉: colliniant̉: com­planant̉: Uerūtamē domū domini non fa­ciunt: niſi quando charitate compaginant̉. Ligna iſta lapides ſi non ſibi certo ordine cohęrerent: ſi ſe pacifice innecterent: ſi ſe inuicē cohęrendo ſibi quodāmodo ama­rent: nemo huc intraret. Deniqꝫ quando vi­des in aliqua fabrica lapides ligna bn̄ ſibi coherere: ſecurus intras: ruinam non timeſ. Uolens ergo dominus chriſtus intrare: in nobis habitare: tanqͣꝫ ędificando dicebat. Iob̓. 13. Mandatū nouum do vobis: vt vos inuicē diligatis. Mandatū inquit nouum do vo­bis. Ueteres enim eratis: domū mihi non dum faciebatis: in veſtra ruina iacebatis. Ergo vt eruamini a veſtrę ruinę vetuſtate: vos inuicem amate. Conſideret ergo chari tas veſtra: ędificari adhuc iſtam domū toto ſicut p̨̄dictum eſt ꝓmiſſum orbe terrarum Cum eniꝫ ędificat̉ domus poſt captiuitatē Psͣ. 95. ſicut habet alius pſalmꝰ: dicit̉: Cantate do mino canticū nouum: cantate domino om nis terra. Qd̓ ibi dixit: canticū nouum: hoc dominus dixit: mandatū nouū. Quid enim habet canticū nouum: niſi amorem nouuꝫ Cantare amantis eſt. Uox huius cantoris: B feruor ē ſancti amoris. Amemꝰ: gratis ame­mus. Dominū enim amamꝰ: quo nihil me­lius inuenimus. Ipſum amemus propter ipſum: nos in ipſo: tamē ꝓpter ipſuꝫ. Ille enim veraciter amat amicum: qui deū amat in amico: aut quia eſt ī illo: aut vt ſit in illo. Hęc eſt vera dilectio: ꝓpter aliud ſi nos dili gimus: oderimus potius qͣꝫ diligimꝰ. Quid Psͣ. 10. enim amat? Iniquitatē. Quid odit? Forte vicinum ſuum: forte vicinam ſuam. Expa­ueſcat: odit animā ſuaꝫ. Odiū animę: amor nequicię. Ergo contra odiū nequicię: amor animę. Qui diligitis dominū: odio habete qd̓ malū eſt. Bonus eſt deus: malum eſt qd̓ amas: teipſum malum amas. Quomodo amas deum: cum adhuc amas qd̓ odit deꝰ? Audiſti enim: quia deus dilexit nos: verū eſt. Dilexit nos: quales dilexerit: ſi atten­damus: erubeſcimus. Sed ideo erubeſci mus: quia diligendo tales fecit eſſe non ta­les. Erubeſcimus recordatione p̨̄teritorum: gaudeamus ſpe futurorū. Quare enim eru. beſcamus qd̓ ſumus: non potius confida mus: quia ſpe ſalui facti ſumus? Deniqꝫ au­ Ro. 8. diuimus: Accedite ad euꝫ illuminamini: Psͣ. 33. vultus veſtri non erubeſcent. Si recedat lu men: redis ad cōfuſionem. Accedite ad eum illuminamini. Ergo ille lumen: nos ſine il­lo tenebrę. Si receſſeris: in tuis tenebris re­manebis: ſi acceſſeris: non de tuo lucebis. Fuiſtis enim aliquādo tenebrę: ait apoſto/ Eph̓. 5. lus fidelibus infidelibꝰ: Fuiſtis aliquādo tenebre: nūc aūt lux in domino. Si ergo lux ī domino: tenebrę ſine domino. Porro ſi lux in domino: tenebrę ſine domino: Accedite ad eum illuminamini. Attēdite in pſalmo C dedicatiōis: quē modo cantauimus ex rui­na ędificiorū. Conſcidiſti ſaccum meū: hoc Psͣ. 29. ꝑtinet ad ruinam. Quid ergo ad ędificium? Et accinxiſti me lęticia. Uox dedicationis: Ut cantet tibi gloria mea: et cōpungar. Ubi.. Quis eſt qui loquit̉? In verbis eius agno­ſcite. Si expono obſcurum eſt. Ergo verba eius dicam: continuo agnoſcetis loquētem vt ametis alloquētem. Quis eſt qui dicere potuit: Eruiſti dn̄e ab inferis animā meam? Psͣ. 29. Cuius anima iam ab inferis eruta eſt: niſi qua dictum eſt alio loco: Non derelinquas Psͣ. 15. animā meā in inferno? Proponit̉ dedicatio cantat̉ liberatio canticū dedicationis do mus: et dicit̉: Exaltabo te domine quoniā Psͣ. 29. ſuſcepiſti me: iocūdaſti inimicos meos ſuper me. Attendite iudęos inimicos: qui ſe putabant occidiſſe chriſtū: viciſſe tanqͣꝫ ini­micū: ꝑdidiſſe quaſi hominē cęteris ſimilem atqꝫ mortalem. Reſurrexit tertia die: eius vox eſt: Exaltabo te dn̄e quoniā ſuſcepiſti me. Attēdite apoſtolū dicentē: Propter qd̓ Phil̓. 2. eum exaltauit. Et non iocundaſti inimicos meos ſuper me. Ipſi quidem in chriſti mor­te iocūdabant̉: ſed in eius reſurrectiōe: aſcē­ſione: p̨̄dicatiōe aliqui compungebant̉. In eius ergo p̨̄dicatione per apoſtolorū con­ſtantię diffamationem aliqui compunge­bant̉ et conuertebant̉: aliqui obdurabant̉ et confundebant̉: nulli tamē iocundabant̉.