Omelia XII Liber Et obfirmabis faciē tuam ad erit in obſidione. Quid eſt obfirmare faciē ab iheruſaleꝫ in latere deſcriptā: niſi vt ei anime cui ce­leſtis pacis viſionē doctor denūciat: ſi ad hūc eam infirmari in ſuis actibus conſpi­cit: remiſſiorē clemētiorē ſe minime oſtē dat. vnde ſcriptū eſt. Filie tibi ſunt ſerua corpus illarum oſtendas hilarē faci­em̄ tuā ad illas. Infirme quippe aīe atqꝫ ad appetitū mūdi dedite aliquādo meliꝰ ex ſeueritate ſeruant̉ vt obfirmata faciēs. id eſt ſeueritatis cuſtodiaꝫ ab omni ſpe friuole remiſſionis abducta inconſtanteꝫ animam terreat atqꝫ a delectatione vitio­rum diſtrictionis rigore cōſtringat. Qd̓ cum a doctore agitur ſemper neceſſe ē vt dulcedo humilitas ī corde teneat̉: qua tenus multum amet nunꝙͣ contra per elationē ſuperbiat: cui tamen amoreꝫ ſuum humilitatem pro vtilitate eius ꝓ­dere recuſat. Sequitur. Et circūdabis eam. Circūdat doctor auditoris animā: cum In omne quod in hac vita agitur: temꝑ­tationum laqueos apponi poſſe denūciat vt dum vbiqꝫ ſit mens pauida vbiqꝫ cir­cūſpecta quāto timidior tanto vigilantior iuuat. Sequit̉. Signum eſt domus iſrael. Si ad hiſtoriaꝫ obſidionis que luxta lit­teram facta eſt. ſignuꝫ eſt domꝰ iſrael qd̓ propheta fecit. Si vero ad miniſteriū qd̓ quottidie erga vniuſcuiuſqꝫ animā a do­ctore agit̉: ſignuꝫ eſt domꝰ iſrael hoc qd̓ egit hoc qd̓ agendū nunciauit. Quia ſi cut domus iſrael obſidionē corꝑaliter ꝑ­tulit: ita vnaqueqꝫ anima que iam ſeruire omnipotenti deo incipit: obſidentes ſe in ſidias malignoꝝ ſpirituū ſentit. a quibus ſi vere eripi appetit: ſcire debet quia eripi ſua virtute non poſſit: ſed eius neceſſe eſt vt adiutorium ſperet: qui nos in carne corruptibili viuentes per redemptionis ſue myſterium poteſt etiam ſuper ſpiritꝰ qui ſunt ſine carne roborare Ieſus chriſtꝰ dominus noſter. Qui viuit regnat cum patre in vnitate ſpiritus ſancti deꝰ. Per onmia ſecula ſeculorum Amen. Omeliarum beati Gregorij pape ſuper Ezechieleꝫ liber pri­mus finit feliciter.