Liber Omelia XVII cet iumentū ſuū: ad pacis intime viſionē ducit. Iumentū ſedet etiā cum ſancte ec­cleſie vniuerſaliter p̄ſidet: eamqꝫ in ſuper ne pacis deſideriū accendit. Multi autē veſtimēta ſua in via ſternūt: quia corpo­ra ſua per abſtinentiā domāt: vt ei iter ad mentē parent: exempla bona ſequētibꝰ prebeant. Alij autē ramos vel frondes de arboribus cedūt ſternūt in via: quia in doctrina veritatis verba atqꝫ ſentētias patruꝫ ex eoꝝ eloquio ſerunt. Et hec in via dei ac laudatoris animū veniētes: hu mili precatiōe ſubmittunt: quod indigni quoqꝫ nos facimus. Nam patrū ſentētias in ſermone exhortatiōis aſſumi mꝰ: frōdes de arboribꝰ cedimꝰ: has in via dei om̄ipotentis domini ſternimus Sed qui preibāt qui ſequebant̉ clama­bāt: oſanna. Preceſſit qͥppe iudaicus po pulꝰ ſecutus eſt gentilis. Et qꝛ oēs electi ſiue qui in iudea eſſe potuerunt: ſiue qui nūc in eccleſia exiſtūt: in mediatorē dei hominū erdiderūt credunt: qui preeūt et qui ſequūtur: oſanna clamāt. Oſanna autem latina lingua ſalua nos dicit̉. Ab ip̄o enim ſalutē priores queſierūt: pre ſentes querūt: benedictum qui venit in nomine domini confitent̉: quoniam vna ſpes: vna fides eſt precedentiū atqꝫ ſequē­tium populorū. Nam ſicut illis peccata paſſione ac reſurrectiōe eius ſanata ſunt: ita nos preterita paſſione illius: ac per­manenti in ſecula reſurrectiōe ſaluamur. Quem em̄ priores noſtri ex iudaico po­pulo crediderunt: atqꝫ amauerūt ventu­rum: hūc nos veniſſe credimus ama­mus: eiuſqꝫ deſiderio accēdimur: vt eum facie ad faciem cōtemplemur. Thalami ergo eius hinc inde ſunt: qꝛ corda amā­tiū fidem que in illo eſt a priori parte ſe culi ab vltima cōplectunt̉. Sequit̉. Et menſus eſt portam a te­cto thalami vſqꝫ ad tectum eius latitudinem viginti et quinqꝫ cubitorum. Sepe iam diximimus portam fidem: per eandem fidem ip̄m dominū ac redem ptorem noſtrū mediatorem dei hominū Iheſum xp̄um poſſe ſignari: quia per fi­dem que in eo eſt: introitus ad fidem pa­tet. Sed etiam ſcripturam ſacram que no­bis eandem ip̄am fidem in redemptoris noſtri intellectū aperit: immerito por­tam accipimus: quia ea vt oportet cogni ta: ad intelligenda inuſibilia intramus. Si igitur hoc in loco vt prediximus por­ta ſcriptura accipitur: querendū eſt quid per tectum thalami: quid per tectum por te ſignetur: Sed habet thalamꝰ tectum: quia operta eſt mens amātium: adhuc feruor amoris in occulto eſt. Habet quo­qꝫ porta tectum: quia ſcriptura tota qui dem propter nos ſcripta eſt: ſed non intel ligitur a nobis. Multa quippe in illa ita aperta ſunt vt paſcāt paruulos: quedam vero obſcurioribus ſentētijs vt exerceant fortes: quatenꝰ labore intellecta plus grata ſint. Nonnulla autē ita in ea clau­ſa ſunt: vt ea non intelligimus: agno­ſcentes infirma noſtre cecitatis: ad humi­litatem magis ꝙͣ ad intelligentiā profi­ciamus. Sunt em̄ quedam que ita de ce leſtibus loquūtur: vt ſolis illis ſupernis ciuibus in patria ſua perſiſtētibus pateāt nec dūqꝫ nobis peregrinātibus reſerant̉. Nam ſi quis ad vrbem incognitam per­gens: multa de illa in via audiat: quedā quidem ex ratiōe colligit: quedam vero quia necdū videt nullo modo cognoſcit: ip̄i vero ciues qui in ea ſunt: que de il­la tacentur vidēt: que de illa dicūtur in telligūt. Nos igitur in via adhuc ſumꝰ: multa de illa celeſti patria audimus: alia iam per ſpiritū rationem intelligimus: quedā vero intellecta veneramur. Un de de eodē ſacro eloquio ſcriptū eſt. Ex tendēs celū ſicut pellē: qui tegis in aquis ſuperiora eius. p̄s. Iōꝫ. Celum quippe ſi cut pellis extendit̉: quia per ora mortaliū ſcriptura ſacra nobis in expoſitiōibus ex­plicat̉. Sed ſunt aque in celo ſuperiores videlꝫ multitudines: ideſt angeloꝝ agmi­