Expoſitio beati Gregorij pape ſuper Ezechielem derijs per contemplationē. Multi etenī videntur in fide poſiti magna operari: ſꝫ in centū cubitis non menſurantur. qꝛ per ipſa que faciunt terrenā gloriam querūt. Et quidā videntur per abſtinentiam cru­ciari. gemitibus inſiſtere. ſed eoruꝫ men­ſura ad centū cubitos minime ducitur. qꝛ in his que agunt ab humano iudicio fa uores requirunt. Quis ergo eſt qui per centuꝫ cubitos mēſuratur: niſtis cuiꝰ bo­na operatio recta intentione vtitur. vt in eo qd̓ agit non ad terrena lucra appetēda aut ad laudes tranſitorias reflectat̉. Ecce eniꝫ miſeri cordiā proximis exhibere. poſ­ſeſſa largiri. cum celeritate indigenti tri­buere: latitudo in facie porte inferioris ē. Sed ſi tua dans aliena appetas. ſi ter renam gloriā de ipſo bono opere non re­quiras: recte in centenario numero. id eſt in perfectione menſuraris. qui vide­tur dare miſericorditer ꝓpria. rapit for­ſitan violenter aliena: iſte adhuc ſit via perfectionis ignorat. Nec cognouit vnde ad perfectionem tenditur. quia nec ipſuꝫ eius initiū inuenit. Prius enim appeti­tum euellere a mēte debuit poſtea que iure poſſidet largiri. Unde ſcriptum eſt Declina a malo fac bonū. psͣ.33. Quid enim poteſt eſſe boni qd̓ fecit: qui necduꝫ a malo declinauit: Et ſunt quidam qui ſi cut dictum eſt ab alimentis abſtinent. ca­nem cruciant. ſed tamen ſi pulſati fuerint cognoſcuntur quia ad mundi gloriam an­helant. iſti frontem atrij interioris oſten­dunt: ſed per centum cubitos menſurā tur. Hi ergo in numero perfectionis ſunt. de quibus per paulū dicitur. Qui carne ſuam crucifixerunt cum vitijs concupi­ſcentijs. Gal̓. 5. Et notandū quia non di­citur intrinſecus: ſꝫ extrinſecus iſta mē­ſurantur. Quia videlicet redemptor no­ſter cum per nos facta hominū vel appro bat: vel iudicat: non intrinſecus meti­tur. vnde per euangeliū dicit. Ex fructi bus eorum cognoſcetis eos. Math̓. 7. Quia enim per hoc qd̓ videmus cogno­ſcimus operantis animū quem non vide mus: ſiue latitudinem que in facie porte ē inferioris: ſiue frontem atrij interioris ex trinſecus metimur. Cum eniꝫ alios con­ſpicimus largiri elemoſynā. afflicto oc­currere. oppreſſo ſubuenire: nihil eos in hoc mundo glorie querere. nullis huius mundi compēdijs inhiare. Atqꝫ alios vi­demus carneꝫ domare. lachrymis inſiſte re. verbis celeſtibus occupari. nihil tran ſitorij honoris appetere. quid aliud debe­mus: niſi eos perfectos eſſe credere. ſan­ctos eſtimare. Quia ergo per hoc quod aſpicimus: eos perfectos eſſe videmꝰ: eo­rum vitā per centum cubitos extrinſecus metimur. Et quia multi in iudea: pleriqꝫ vero in gentilitate poſiti ad hanc perfecti onis ſummā venerunt: recte ſubiungitur Ad orientē ad aquilonem. Iudaicꝰ ete nim populus oriens iure dictꝰ eſt. de cu­ius carne ille eſt natus qui ſol iuſticie vo­catur. De quo per prophetā dicitur. Uo­bis autem qui timetis dominū orietur ſol iuſticie. Mal̓.4. Per aquiloneꝫ vero tilitas figuratur que diū ꝑfidie ſue frigo­re torpuit: in cuius corde ille regnauit: qui atteſtante propheta apud ſemetipſuꝫ dixit. Ponam ſedem meā ad aquilonē. Eſa.14. Quia itaqꝫ incarnatus omnipo­tens deus alios perfectos ex iudea. alios ex gentilitate perfectos intra ſanctam ec­cleſiam fecit: centum cubitos non ſolū ad orientem menſus eſt: ſed etiam ad aquilo nem. Sed quia ſub aquilonis nomine de gentilitate ſermo ſe intulit: conſiderare li­bet quātum ſuper nos effuſa ſunt viſcera creatoris noſtri. Omnes enim nos ex gentilitate venimus. Antiqui parentes noſtri lignis lapidibus ſeruiebant: de relinquentes deum a quo facti ſunt: de­os venerati ſunt quos fecerunt. Nos au­tem per omnipotentis dei gratiam ad lu­cem de tenebris venimus. Recolamus ergo de quibus tenebris venimus: de luce quam accepimus gratias agamus. Neqꝫ enim diuinam miſericordiam intel ligit: qui ſue miſerie memor non eſt. Un­de per pſalmiſtam deo dicitur. Mirifi­