Beati Gregorij pape vero imꝑaret verecūdia: plus erubeſcēs vultū hominū ꝙͣ dei iudiciū metuens: ſocrū ſua ad dedicationē oratorij. proceſ­ſit. Mox vero vt reliquie beati Sebaſtia ni martyris oratoriū ingreſſe ſunt eandeꝫ predictā matronā malignꝰ ſpūſ arripuit: coram omni populo vexare cepit. Eiuſ­dem vero oratorij preſbyter eaꝫ vehe­mentiſſime vexari cōſpiceret: ex altari ꝓ­tinus ſyndonē tulit: eamqꝫ operuit: ſed hunc ſimul repēte dyabolus inuaſit. Et quia vltra vires voluit quicquā preſume re: cōpulſus eſt: ipſe cognoſcere in ſua vexatiōe quid eſſet. Hi vero qui aderāt: puellam in manibꝰ ex oratorio ſublatam ad domū propriā reportauerūt. Cūqꝫ hāc antiquus hoſtis vexatione cōtinua vehe menter attereret: ꝓpinqui ſui eam carna­liter amātes: amādo proſequētes ad ob­tinendū ſalutis remediū maleficis tradi­derūt: vt eius animā funditꝰ extinguerēt: cuius carni magicis artibus ad tēpus ꝓ­deſſe conarent̉. Ducta eſt itaqꝫ ad fluuiū atqꝫ in aquā merſa. Ibiqꝫ diutius incan­tationibꝰ agere malefici moliebant̉ vt is qui eam inuaſerat dyabolus exiret. Sed miro omnipotentis dei iudicio arte ꝑ­uerſa vnus ab ea repellit̉: in eam legio ſu bito intrauit. Cepit ex hoc illa tot motibꝰ agitari: tot vocibus: clamoribus ꝑſtrepe­re: quot ſpiritibus tenebat̉. Tunc inito cōſilio parentes eius ſue perfidie culpaꝫ fatentes: hanc ad venerabilē virū Fortu­natum epiſcopū deduxerūt: eiqꝫ relique­runt. Qua ille ſuſcepta multis ſe diebus ac noctibus in orationē dedit: tantoqꝫ an­niſu precibꝰ incubuit: quāto in vno cor pore contra ſe aſſiſtere legionis aciem in­uenit. Quā non poſt multos dies ita ſa­naꝫ atqꝫ incolumē reddidit: ac ſi in ea ius proprium dyabolus nunꝙͣ habuiſſet. Lio quoqꝫ tempore idem vir om nipotentis dei famulus ex obſeſ­ſo quodam homine in mundū ſpi ritum excuſſit. Qui malignus ſpūs cum veſperaſcente iam die ſecretam ab omni­bus horā cerneret: peregrinū quēpiam et ſe ſe ſimulans circuire cepit ciuitatis pla teas clamare. O virum ſanctū fortuna­tum epiſcopū. Ecce quid fecit: peregrinū hominē de hoſpitio ſuo expulit. Quero vbi requieſcere debeam: in ciuitate eiꝰ nec inuenio. Tūc quidā in hoſpitio cum vxore ſua paruulo filio ad prunas ſede­bat. Qui vocē eius audiens quid Epi ſcopus ei fecerit requirens hunc inuita­uit hoſpitio ſedere ſecum iuxta prunas fe­cit. Cūqꝫ viciſſim aliqua confabularētur paruulum eius filiū idem malignus ſpiri tus intrauit: atqꝫ in eaſdem prunas proie cit. Ibiqꝫ mox eius animā excuſſit. Qui orbatus: miſer: vel quem ipſe ſuſceperit: vel quē epiſcopus expulit: agnouit. Petrus. Uid nam hoc eſſe dicimus vt oc­cidendi auſum in eiꝰ hoſpitio an tiquus hoſtis acciperet: qui hunc peregrinū eſtimans ad ſe hoſpitalitatis gratia vocauit. Gregorius. Ulta Petre videntur bona: ſed non ſunt: quia bono animo non fiūt. Unde in euāgelio veritas dicit. Si oculus tuus nequa fuerit: totuꝫ corpus tuū tenebroſum erit: quia per­uerſa eſt intentio que precedit: prauum ē omne opus qd̓ ſequitur: quāuis eſſe rectū videatur. Ego nāqꝫ hunc virū qui dum quaſi hoſpitalitatē exhiberet: orbatus ē: non pietatis opere delectatuꝫ eſtimo: ſed epiſcopi derogatione. Nam pena ſubſe­quens innotuit: quia precedens illa ſuſce ptio ſine culpa non fuit. Sunt nāqꝫ non­nulli qui iccirco facere bona ſtudēt vt gra­tiam aliene operationis obnubilent: nec paſcuntur bono qd̓ faciunt: ſed laude bo­ni: qua ceteros premunt. Qua de re exi­ſtimo hunc virum qui malignū ſpiritum in hoſpitalitatem ſuſcepit: oſtētationem