tulacunqͣꝫ porcio eſt) ad eum interprętandum Poetam extendiquo tibi morem Amiciſqꝫ gererem noſtris: a quibus ſæpe rogati fuimus: ut aliquid moliremur: quo ad latinarum litterarum ſtudia Germanica iuuentus incitaretur: ne Getica& Vandalica noſtra verba: Latinis Latio in Imperio(quo nacio Germanorum cæteris gentibus Chriſtianis pręſidet) inculte immixta reperirentur. priſcum enim terræ noſtre decus ob litterarum Poetarumqꝫ ignoranciam ſepultum obrutumqꝫ ꝑmanſit. Suſcepi autem hunc laborem maximo deſiderio ob ītemeratę Parthenices diuę Mariæ ſingularem obſeruanciam cuiusnomine Poema inſcriptum eſt: qua nihil ſanctius: nihil caſtius: in cuius laudem& Angeli ſuperniqꝫ Spiritus& omne hominum genus inops ægenumqꝫ deprehenditur. Pro cuius eciam īmortali gloria: nullius odium reprehenſionē obprobriaqꝫ formidamus. Duæ autem clariſſime Pater cum mihi ꝓponerentur viæ: quibus ad id operis aggrediendum me accingerem: vna ut Fabulis non recitatis ad eos remitterem qui abunde de his ſcriberent: quam licet doctrina præſtantibus iucūdiorem(nam noſtras nemo inepcias volupe leget) utilitati tamēminus idoneam iudicaui: cum maxime Triuialium ludorumMagiſtris conſulere ſtatuerim Iuueniliqꝫ ætati: quā hiſce poematis ineſcari volumus: quibus& hic labor addictus eſt: quotum latinas vel Fabulas vel hiſtorias cognoſcant: tum de chriſtiana religione ſoluta& ęqueſtri oracione loqui latine diſcāt.Elegimus itaqꝫ alteram: qua fabulas& hiſtorias præſtantiſſimorum teſtimonio comprobamus. Qua de re optime Paterſi quid pijs auribus dignum attulimus: tua vel auctoritate ꝓdeat in uulgus(vel quod magis veremur) deliteſcat intereat:Fatoqꝫ ſuo: ut Aiax Auguſti: in ſpongiam cadat. Spero tamenveniam mihi præſtari debere: ꝙ nullum ducē ſecuti: unoqꝫ exemplari contenti has lucubraciōes edidimus:& ꝙ Poetam adhuc ſuperſtitem in humaniſqꝫ agentem: noſtra omnia caſtigaturum reprobaturumue deſideramus: eius me delectatum ingenio(quo conciuem ſuū Andinum Vergilium facile conſequitur& æquat) continere non potui: quin aliquid in mediūafferrem: vel inepte Baptiſtæ vitam: cum eius laudibus impares ſimus: quam in religione Carmelitarum multos iā annosobſeruantiſſime agit: ſcribere cōſulto prętermiſimus. Vnumtamen non prętereundum cenſeo(qd̓ magnus amat Iupiter)Audiuimus ex Conrado Leontorio: quo a ſecretis familiariter utimur. Magiſtratū ſe quē eo in ordine ſummū geſſit abdi