Clariſſimo Patri domino Georgio de Gēmingen Spiren̄. Eccleſię Præpoſito Sebaſtianus Murrho Colmarien̄. S. D.Quamquā ſummus Peripateticorū antiſtes Ariſtoteles duobus vitæ generibus propoſitis: quoꝝ alterū in negocio& labore: reliquū vero in ocio atqꝫ umbra cōteri ſoleat: præcipuūid quod in agēdo reiqꝫ. p. bene cōſulendo verſatur: fœlici homini bonoqꝫ viro adiudicauerit: prudencius tamen Plato humano generi conſultaſſe videtur: qui& ocium quo nobis conſulimus:& negocium quo& patrię& amicis tum domeſticis īrebus: tum externis opem ferimus: amplectē In expetendū/qꝫ exiſtimat. Verūtamen cum ego nequaquā neum me iudicem: neqꝫ vadem inter hos præſtantiſſimos Fi. oſophos ponere poſſim: meam tamen abineunte ætate totis animi viribus corporiſqꝫ ſenſibus opinionem iudiciumqꝫ fuiſſe profiteor: neqꝫ honeſtati quenquā laboribus& curis obeſſe: neqꝫ utilitati inhoneſto negocio(eciam: ut uulgi utamur dicterio: aurei ſi promittantur montes) conſulere debere. Nam qui honeſtatem utilitati cōmodiſqꝫ præferunt:&ſi labores& erumnasſubeant immortalem tamen gloriam conſequntur. Qui vero decore neglecto ſuæ rei conſulunt: ſumma turpitudine cuminfinitis erumnis& labores ſuos damnant& inglorij maximocum dedecore vitam miſeram inopemqꝫ agentes ſeneſcunt occidunt pereuntqꝫ. Cum itaqꝫ nec maiorum imagines nec ſtēmata quæ nulla ſunt: neqꝫ diuicias(quarum liberalem uſumprobatiſſimum: cuſtodiam vero ſceleratiſſimā iudicio) in medium afferre poſſim: ſpero tamen a te viro optimo in umbra& ocio me obſeruancia ac fide conſecuturum: quæ alij vix hiſce rebus quas ęnarrauimus conſequi potuerunt. Præcipue cūinter reliquas tuas virtutes audierim(quod maximi facio) tenon ſolum bonarum arcium ſtudioſis plurimum fauere: ſedeciam deſiderare:& amore& beneuolencia perquāfamiliaritereis vinciri: id munere quo me dignatus es iam dudum declaraſti. Rurſus iucundiſſimis litteris tuis quibus me ad BaptiſtāMantuanum interprętandum hortatus es: eo lubencius(quāuis temere) aſſenſi quo tuo iudicio acutiſſimo: quicquid dicerem facile vel probatum vel reiectum iri poſſe plane ſciebam:Abunde mihi ſatiſfactum erit: dum vel tibi placuero: vel alijsmelius ſcribendi anſam pręſtitero. Fœci igitur quātum valui:neruoſqꝫ ingenij(qui tam&ſi nihili ſint) noſtra tamen quan