PARTHENCES PRIMAE In montis rapido curſu iuga ſumma ferebat. Miſſaqꝫ per ſegetes oleaſqꝫ incendia late Nubem eructabant fumi cœloqꝫ volabant. Vaſa Corinthiacis crateribus æmula. Aes Corinthium maxime laudatur: hoc caſus miſcuit. Corintho cum caperetur incenſa: mireque circa id multorum affectio fuit. Plinius Au­ctor. Eius tria genera. Candidum: argento nitore quam pro­xime accedens in quo illa mixtura pręualuit. Alterum in quo auri fulua natura. Tercium in quo ęqualis omniū temperies fuit. Eſt& Epatizon ad Iocinoris imaginem vergens procul a Corinthio. Longe tum ante Deliacum atqꝫ Aegineticum: quæ diu obtinuere principatum. Cryſtallina Myrrhina in ma ximo luxu erant: tum Corinthia. Quippe cum tradatur non aliena de cauſa Verrem quem Cicero damnauerat proſcriptū eſſe ab Antonio: quam quod Corinthijs ſe ei ceſſurum nega­uiſſet. Plinius. Menſas ſublatis ſpoliant mantilibus. Mantele: huius man­telis:& Mantelum declinari poteſt:& componitur a manu& tela. Ouidius faſtorum tercio Dixerat: ad dextram villis man­tele ſolutis.& nonnunquam mutamus diphthongum in i& dicimus Mantile: ut in multis alijs fieri ſolitum eſt: ut a quæ­ro inquiro: a cædo incido: a ledo illido. Marcialis. Mātile e ſa ſurrepit Hermogenes. Virg. libro Aeneidos primo. tonſiſ qꝫ ferunt mantilia villis. Vna decore præcipuo fuit. Menſam Citream deſcribit. At­las mons eſt Mauritaniæ fabuloſiſſimus Plin. auctore. E me­dijs hunc harenis in cœlum attolli prodiderunt: aſperū ſqua­lentemqꝫ qua vergat ad littora oceani: cui cognomen impo­ſuit. Eundem opacum: nemoroſumqꝫ:& ſcatebris foncium ri­guum: qua ſpectat Aphricam: fructibus omnium generum: ſponte ita ſubnaſcentibus: ut nunquā ſacietas voluptatibus deſit Plinius libro quinto. Confines Atlanti Mauri: quibus plurima arbor Citri& menſarum inſania: quas feminæ viris contra margaritas regerunt. fiebant enim menſe ex Citro tan­ti precij: ut quæ fuerant Galli Aſinij. undecim libris venun­datæ dicantur. Mulieres obiciebant earum luxum maritis: mariti eis margaritas exprobrabant. Occiduus quam miſerat Atlas. Littore de Libyco citreæ de ſemine ſiluę. Hanc circumdederant varijs emblemata ſignis. Emblema. eminens ſcriptura: vel ornamenta vaſorum: vel pa­Aes Mantele Mantelū. Mantile Atlas Mauri. Citrus Emblema Plinius Ouidius. Marcialīs Virgil̓ Plinius Idem