LIBER II. FOL. LXXXVI.niam: Dalmaciam: Contabriciam cum Illyrico omni: ItemRheciam& Vindelicos: ac Salaſſos gentes Alpinas: coercuit& Dacorum incurſiones tribus eorum ducibus cum magnacopia cæſis. Germanos ultra Albim fluuium ſubmouit: ex quibus Sueuos& Si cambros deden tes ſe traduxit in Galliam: Atque in proximis Rheno agris collocauit: ut Tranquillus ſcribit. Auſus eſt tandem. C. Auguſtus ſeptingenteſimo ab urbe cōdita anno lanum geminum claudere bis ante ſe clauſumſub Numa Rege:& victa primum Carthagine. Auctor Florus.Tuta quies: nuſqͣꝫ litui/ non arma ſonabant:Et ſuabifrontem claudebant limina lanum.Tuta quies: nuſquam litui. Lituus genus eſt tubæ incuruæea in parte qua robuſtior eſt Virgi libro æneidos ſexto. Etlituo pugnas inſignis obibat& haſta. Eſt item baculus auguralis quo Augures auibus templa deſignabant item incuruusVirgilius in ſeptimo. Ipſe quirinali Lituo ꝑuaqꝫ ſedebat Succinctus trabea Aul. Gelius auctor.Et ſuabifrontē claudebant limina Ianum. Regionem iſtamquæ nunc vocatur Italia regno Ianus obtinuit: Is Saturnumclaſſe peruectum excœpit hoſpicio:& ab eo periciam ruris ędoctus: regni eum ſocietate munerauit. Referunt autem Mythici id eſt fabuloſi regnante Iano omniū domos religione ac ſanctitate fuiſſe munitas: idcircoque ei diuinos honores eſſe decretos:& ob merita introitus& exitus ædium eidem conſecratos. Bifrontem dictum putant: quod& præterita ſciuerit& futura pręuiderit. Macrobius Auctor. Dicitur& his nominibus Ianus geminus: Ianus pater: Ianus Iunonius: Ianus Conſinius: Ianus Quirinus(ut apud Tranquillum in auguſto)Ianus Patulcius& Clauſius auctore Macrobio Saturnaliumprimo. In bello eius templi portę patent: clauduntur in pace. Huius rei hæc cauſa narratur. Cum bello Sabino quod virginum raptarū gracia cōmiſſum eſt Romani portam quæ ſubradicibus collis Viminalis erat: quæ poſtea ex euentu Ianualis vocata eſt: claudere feſtinarent: quia in ipſam hoſtes irruebant poſt quam eſt clauſa: mox ſponte patefacta eſt: cumqꝫ iterum ac tercio idem contigiſſet: Armati plurimi pro limine:quia claudere nequibant: cuſtodes ſteterunt. Cumque exaltera parte acerrimo prælio certaretur/ ſubito ſama pertulit:TrāqllusflorusVirgilGelliusMacrobi.TrāꝗlluMacrobiLituusIanusSaturnuslani noīa