Scribebant autem et qui circa euſebium nicomedie. et alij quibus arrij opinio complacebat qͣtenus ſolueret̉ quidem premiſſa dānatō et in eccl̓iam damnati reducerent̉ quaſi nichil mali profiterent̉. Sic itaqꝫ diuerſis epiſtolis ad alexandrinū ep̄m deſtinatis fecerūt harū epiſtolarū collectiōes. Arrius quidē earū que per ſe erant. alexander autem contrariarū. Et hinc occaſio contentōis oborta eſt hereſibus que nūc vbiqꝫ circūuolant. hoc eſt arrianoꝝ eunomianoꝝ et q̄cunqꝫ a macedonio nomē habēt. Singuli nāqꝫ ip̄is epiſtolis teſtibus vſi ſunt in defenſionem hereſis ſue. Sozomenus. Vm vero ſepe ſuplicātes alexandro qui circa euſebiū in­clinaſſent eum: tanqͣꝫ iniuriam paſſi malignabant̉ et acrio­res ad roborandū arrij dogma ſūt facti. Conciliūqꝫ in bithinia col­ligentes ſcripſerūt ep̄is vniuerſis. vt tanqͣꝫ recte credētibꝰ cōmunica­rent arrianis et agerēt ut alexāder quoqꝫ cōmunicaret eis. Dumqꝫ eorum ſtudiū defeciſſet: alexandro nequaqͣm conſentiente legatiōi fungitur arrius apud paulinū tijri ep̄m: et euſebiū pamphili pō­tificē ceſaree paleſtine et patrophilum ſcythopoleos petens vna ſuis ut iuberet̉ cum populo qui cum eo erat ſollemnia ſacramenta eccleſie celebrare tanqͣm ip̄e prius preſbiteroꝝ habuiſſet officiū: dicens conſuetudinē in alexandria ſicut etiam nunc ut vno exiſtēte ſuꝑ omnes epiſcopos preſbiteri ſeorſum eccl̓ias obtinerēt: et ppl̓os in eis collectas ſollēnit̉ celebraret. Tunc illi vna cum allijs ep̄is in paleſtina cōgregati: tale decretū ſuꝑ petitione arrij protulerunt iu­bentes collectas eos exerce̓ ſicuti prius: eſſe tn̄ ſubditos alexandro pontifici: et dep̄cari ſemꝑ ut eius pace et cōmunione fruerentur. Cunqꝫ etiā in egipto multis concilijs celebratis hereſis pulularet: ita ut vſqꝫ ad regalia perueniret: non mediocriter conſtātinus im perator affligebat̉ eo religione nuꝑ inchoante creſcere multos xp̄i anitate dogmatū diſcordia reuocaret. Et ꝓpt̓ea culpabat et arrium et alexandrū: eiſqꝫ ſcribens arguebat. Quia latere potuiſſet hec queſtio eam deduxiſſent ad medium et vehemēti ſtudio cōtentiones mouiſſent que nec q̄renda erat nec ab inicio cogitāda aut cogitata potius taciturnitati iure tradenda. Cum vtiqꝫ ab alterutris non ſe­iungi potuiſſent licet ex aliqͣ parte dogmatis diſſonarēt. alexandro ſiqͥdeꝫ et arrio aliqn̄ culpās aliqn̄ ſuadēs talia ſcripſit qͣrū lr̄arū ꝑtē