corporiſqꝫ ſanitate fruebantur. Si quando vero alicui ſuaſiſſet ut ſacram gratiā mereretur accipere: ducebat eum ad eulogium et cō­cutiens ianuam rogabat ut aperiret: ac ſignum dominicum ei qui fuerat renatus imponeret. Cunqꝫ ille difficilius aperiret ne interci­deret orationem dicebat potius eſſe neceſſariam ſalutem errantium Mirabantur igitur vniuerſi videntes protogenem talia facere: qui licet tantis lumen diuine cognicionis impartiret. tamen eulogio pͥ­matum per omnia reſeruabat. eos quos capiebat illi magis offere­bat vnde conijciebāt multomagis virtutem illiꝰ eminere. Cum igitur fluctuacio quieuiſſet tranquillitate facta remeare p̄ceptos de­duxerunt omnes ingemiſcentes et lacrimantes: maxime vero pre­ſul eccleſie eorum primatus affectu. Cunqꝫ ad propria remeaſſent. ſanctꝰ quidem eulogius barſo maximo ad vitā feliciſſimam tranſ­eunte eius ſuſcepit regimen eccleſie. Porro mirabilis protogenis co­lere iuſſus eſt vrbem carenſium deſolatam et ſpinis gentiliū plenā. que vtiqꝫ plurimis laboribꝰ indigebat. Ca..xxxv. Socrates. dem tempore demon quidam erroneus crudelitate valentis abuſus. ei perſuaſit ut perſcrutaretur qui poſt eum eſſet ſu­ſcepturus imperium. Quāobrem nigromanciam fecit. quibus ar­tibus adimpletis. plurimos ille demon non quidem aperte ſed ob­liqua ſolite reſponſa proferens interemit. Nam cum de imperio cō­ſuleretur quatuor litteras demonſtrauit grecas id eſt dicens. hoc nomen poſt valentem imperij culmē accipere. Qd̓ dum ad au­res perueniſſet imperatoris. zelo ductus multos ꝑemit quos tiran­nidem aſſumere iudicauit. Occidebantur itaqꝫ theodori. theodoti. theodoli. et quicunqꝫ has litteras in capite ſui nominis habuiſſent Inter quos etiam theodoſius quidam vir fortis. ex hiſpania pro­uincia genus ducens occiſus eſt. Hoc ergo timore plurimi ſua noīa mutauerunt: negantes nomina que prius habuiſſent cum iura­mento ut ꝑicula declinarēt. Ca. xxxvi. Alens igitur imperator cum vniu̓ſas ut ita dicam eccleſias paſtore nudaſſet in ceſaream cappadocie venit. Cuius tunc preſul erat baſilius. lumen tocius orbis. Premiſitqꝫ prefectum: pre­cipiens. ut aut flecteret baſilium quatenus dogmati cōmunicaret eudoxij. aut hoc facere nolens expelleretur. Audiens enim gloriam