tanti viri noluit ei prius inferre certamen. ne dum fortiter baſiliꝰ eius iacula deuitaret. fieret ceteris clarior imago virtutis. Huius machinamēta velut tela aranee facta ſunt. Suffecerunt enī ceteris ſacerdotibus ad vtilitatē ſui antique patrum narrationes. et velut quedam turres murum fidei indeclinabilem ſeruauerunt Porro prefectus ceſaream veniens et euocans magnum baſilium honora­uit et manſuetis apud eum ſermonibus vſus eſt: monens ut tem­pori pareret et non tantas eccleſias ꝓpter paruam dogmatum ſub tilitatem vexari pateretur. Promittebat enim imperatorias amici. cias multa beneficia propter hec plurima offerenda. Verum ille vir ſacratiſſimus ait. Adoleſcentibꝰ hec verba congruere. Illi inquit& illoꝝ ſimiles talia promiſſa reſpiciunt. Nam qui diuinis ſaginant̉ eloquijs corrumpere de diuinis dogmatibus neqꝫ vnam ſillabā pa­ciuntur: ſed pro his ſicut tingat etiam omnes mortis ſpecies ample ctuntur. Amicicias aūt imperatoris magnas quidem cum pietate iudicio ſine qua perniciem pocius has appello. Cunqꝫ prefectus ſer­uiret in eum ſtultumqꝫ vocitaret: ſanctus baſilius ait. Hanc ſtulti­ciam habere ſemper exoro. Quem dum egredi tunc iuberet. ut quit deberet facere cogitaret ſentēciamqꝫ ſuā altero die depromeret. fertur vir famoſiſſimus hoc dixiſſe. Ego quidem etiam cras ipſe regredior dum modo tu ſentenciam non permutes ſed vtere minis tuis. Poſt hec verba prefectus occurrens imꝑatori que dicta fuerunt& virtu­tem viri huius animeqꝫ fortitudinem et fiduciam nunciauit. Tūc ergo tacens imperator ingreſſus eſt. Poſt hec igitur contigit ut diuinatus ſibi plagas videret immiſſas. Filius enim egrotans cir­ca ip̄as portas mortis agebatur. Sed etiam coniugem diuerſecupauerant paſſiones. Cognoſcens ergo cauſam ſue triſticie. virū ſacratiſſimum quē punire minabatur. venire ad palacium dep̄catꝰ eſt. Duces aūt preceptis imperialibꝰ miniſtrabant. Tunc itaqꝫ ma­gnus baſilius veniens ad palatium. videnſqꝫ principis filium cir­ca mortem ad vitam eum remeaturum eſſe promiſit. ſi per pios vi­ros ſacro baptiſmate potiretur. Hec cum dixiſſet egreſſus eſt. At ille iuriſiurandi qd̓ baptiſmatis tempore promiſerat memor: ſecūdum ſtultum errorem preſentibꝰ. arrianis filium baptizare p̄cepit. Quo geſto mox infans terminū vite ſortitus eſt. Penitencia vero ductus