De aere et eius proprie. De Aere et eius proprietatibus. Liber Udecimus. Anc de impreſſiōibus que fiunt in aere eſt dicē duꝫ. Primo de his que fiunt ex vapo­re calido ſicco/ ſi­cut eſt ignis perpen dicularis qui quan doqꝫ apparet in aere tunc non eſt aliud niſi ī preſſio generata ex vapore calido ſicco in p̄­ma aeris parte eleuato habente latitudinem ī ꝓfundo longitudinem in ſupremo ſecundū figuram flamine piramidem per ignē motuꝫ celi inflammato/ Secūdus eſt ignis longus eſt impreſſio generata ex vapore calido ſicco in ſuprema ꝑte aeris carente latitudine mani­feſta reſpectu ſue longitudinis/ inflammato virtutem ignis per motum firmamenti. di­citur hec impreſſio draco euomens ignem. Tertia impreſſio vocatur candela/ generat̉ ex vapore calido et ſicco in ſuprema ꝑte aeris habente paruam longitudinem et latitudineꝫ equales tamē/ ꝓpter quod apparent quaſi tunde figure inflammate caloreꝫ ignis mo tum celi. Quarta enim impreſſio vocat̉ aſſub ab Ariſto. et eſt duplex ſcilicet aſcendens de­ſcendens. et generatur hec impreſſio ex vapo­re calido et ſicco ſubtili in ſuprema parte aeris longitudinē latitudinem magnā habente. ꝓportionales tamē inflammato vehemēter calefacto ignem motum firmamēti petens ſuperiora ꝓpter ſubtilitatem materie vehe­mentiam inflammationis. Alia eſt imp̄ſſio et dicitur aſſub aſcendēs. generatur aūt ex vapo re calido/ ſicco/ groſſo/ longitudinis latitu dinis equalis exiſtente/ in parte ſuperiore me­dij interſticij aeris inflammato ignem mo tum firmamenti. deſcendit aūt in ferius ꝓpter frigus circūſtās pondus materie groſſioris vt dicit Ariſto.) Iſte impreſſiones ſunt quas vulgus putat eſſe ſtellas de nocte cadentes do celo vel ad celum aſcendentes. Fiunt alie im preſſiones ex vapore ſicco/ ſicut vētus qui ſe­cūdum Ariſto. eſt motus vaporis ſicci eleuati a centro terre cum aere in aere cum aliqua vir tute celeſti incorꝑati. Unde ventus ſecundum Be. Nihil aliud eſt aer motus circūagita­tus. ex fumoſitatibus enim a terra aſendētibꝰ et aere in repellentibꝰ generatur ventus. hanc tamen deſcriptionē arguit. Ariſto in thopi. qꝛ deſcriptuꝫ vniuerſaliter predicat̉ de ſua ſcriptione. qꝛ omnis aer motus eſt ventus oportet enim ad hoc aer motus ſit ventus/ ibi ſit maximus impulſus/ multum de aere diutius impellat̉. ideo diffinit ſic Con­ſtan. Uentus eſt vapor frigidus ſiccus exter ris aquis calorē reſolutus aereꝫ incorꝑa tionem ſui fortiter cōmouens impellens. Alij ponūt cauſam ventorum eſſe nubes in ac re exiſtentes/ ſua mole aerem hincinde premen tes impellentes. ex tali motu nubium im pulſu ſit ventus. Alij aūt dicunt ventum ꝓcre ari ex cōflictu brachioruꝫ maris in quatuor ꝑ­tibus tene. nam in aquilone brachium auſtra le cōflictum facit in orientem/ cōmouet̉ mare ex cuius motu mouetur aer ſit ventꝰ qui vo catur ſubſolamus. Quando vero cōfligunt ī occidente/ ſit ventus qui dicitur fauonius ſiue ſephirus. Econuerſo ſi brachiuꝫ oriētalecidentale fecerint cōflictum in meridie/ ſit ven­tus qui vocatur auſter. Si in ſeptētrionali fit ventus qui vocatur boreas. Ex alijs reflectio­nibus maris intennedijs/ dicūt ventos colla­terales generari. Alij adhuc dicunt(vt dicit be da.) ex cauernis terre ſit ventus hoc modo. qꝛ aer labilis ē nature. et ſubintrat cauernas terre et exit. cum autem vna pars nititur exire alia ſub intrare ſit cōflictus et mouetur aer fit inde ventus. inde eſt eolia regio ventorum eſt regio cauernoſa. Primam aūt generatiōis rationem ventorum approbat Ariſto. in li. me theoro.) vbi dicitqꝫ duo ſunt genera vaporū qui per calorem a terra diſſoluūtur. vnus eſt humidus qui ē materia pluuiaruꝫ aquaꝝ maiorem cōdenſationem vel minorē. Alter va por eſt ſiccus eſt materia omniū ventorum. vndiqꝫ aūt ꝓuocatur ventus ſiue generat̉ hoc eſt manifeſtum. qꝛ ventus ſumme mobilis eſt motus inquietus et agitationis in aere con­citatiuus. eſt etiam tempeſtuoſus in mari in aere tempeſtatum generatiuus. Item ſi ventꝰ eſt moderatus nauigantibus in mari non trarius/ itineris ipſorum eſt directiuus ꝓmo tiuus. econuerſo autem ſi cōtrarius fuerit im moderatus/ periculum et timoreꝫ ingerit fi­itineris retardatiuus. Item ventus ſubtilitate ſua et impetu penetrat et ad interiora maris. cellarum maris vndarum eſt eleuatiuꝰ/ exte­ſiuus/ in partes oppoſitas et diuiſiuus. Iteꝫ ventus borealis cum ſit frigidus ſiccus ē ae ris depuratiuus/ pluuiarū nubium ac nebula rum fugatiuus et ſerenitatis inductiuꝰ. Econ­in