Problemata Areſtotelis Mnes homines naturaliter ſcire deſiderāt vt ſcribit Ariſtoteles princeps philoſopho rum primo methaphyſice. Cuius cauſa po­teſt reddi talis. quia omne ens naturaliter appetit ſuam perfectionem. et ſimiliter cona tur ſe aſſociare primo enti diuino et immor tali inqͣꝫtum poteſt. ſed quia ſcientia eſt de perfectione intelle ctus. ergo oēs homines naturaliter ſcire deſiderāt. Rurſus alia ratio eſt. nam quodcunqꝫ ens naturaliter appetit bonū vt ſe conſeruari poſſit in rerum natura. ſed quia omnis noti­cia ſcientifica eſt de numero bonorum honorabilium. vt patꝫ primo de anima. ergo naturaliter omnis homo deſiderat ſci re. ex conſequenti omnis ſcientia inqͣꝫtum intellectui huma eſt poſſibilis eſt appetenda. Quamuis igitur quelibet ſci entia ſit perſcrutanda. magis tamen illa que eſt nobilior et cōmunior alijs ſcientijs. Sed quia phyſica ſcientia confert maximas delectationes. vt patet decimo ethicorum. ergo ceteris ſcientia philoſophica diligentius eſt inquirēda Etiā propter alias cauſas: nam preſens ſcientia eſt ſimilis ſcientie phiſice. quia ipſa clarificat animam. ipſa facit delectari in hoc ſeculo. vt dicit Areſtoteles ī libro de pomo morte. qui etiā in tantum clarificat hominem. vt ipſum primo enti diuino et immortali aſſimilari laborat. teſte Seneca in epiſtola. in ta­lia prorumpens verba. Hoc mihi philoſophia promittit vt ſummopere me deo parem reddat. Libet igitur de animali­bus corporalibus. preſertim de corpore humano ex pluribꝰ artificialibus codicibus problemata colligere. Et eſt primū tale. Queritur quare inter omnia animalia homo habet facieꝫ verſus celum eleuatam. Reſpondetur multipliciter. Primo eſt ex voluntate ipſius creatoris. Et qͣꝫuis illa reſponſio ſit vera non tamen videtur valida in ꝓpoſito. quia ſic facile eſt omnia ſoluere. Secundo reſpondetur omnis artifex opꝰ ſuum primum cōmuniter facit deterius. poſt hoc opus ſu­um ſecundū facit meliꝰ. ſic deus creauit bruta animalia pri