fideretur: quia in illum nulli alii defluunt fluui principaliſſimus omnium fluuiorum excepto nilo uidetur cum purus& ſimplex abſqꝫ aliorum admixtione deſcendat. Nec illius eodem Herodoto teſte: ut neque nili initium deſignatur. hic cum gentes ſui nominis:& lætiſſima pabula nauigabilis ſemper alluerit: in euxinum deſcendit pontum. B os cum ſimplici. o. hoc eſt abſqꝫ diphthongo ſcriptum: etiam græcum uocabulum eſt. Nam ut comperi ab Ariſtarcho grammatico antiquiſſimo in quibuſdam gloſulis in Homeꝝ deſcendit a uerbo βω. quod apud illos ſignificat alo ſeu ueſcor: cuius futurum facit βόσω: a quo bos formari per ablationem. ω. magni dixit Addit& aliud cum in fœminino profertur: boum congregationem deſignare. Sane apud noſtros in nomi­natiuo ac uocatiuo ſingulari: datiuoqꝫ& ablatiuo plurali primam producit: in reliquis uero caſibus corri­pit:& a boue reboo uerbum deducitur: quod græcum eſſe dixit Seruius ſuper tertio georgicorum. Nam apud latinos ut ait nullum uerbum eſt: quod ante. o. finalem. o. habeat excepto incho: quod tamen maio­res aliter ſcribebant: ſcilicet auferentes aſpirationem a. c.& duabus uocalibus interponentes dicenteſqꝫ in­coho: Ita ut tria tantūmodo haberent nomina: in quibus. c. litteram ſequebatur aſpiratio: ſepulchrum: Or­chus:& pulcher. ex quibus ut ait pulcher tantum hodie aſpirationem recipit. B oſphorus cum. ph. aſpirato ſcribi debet: ut Oenophorus: Chriſtophorus:& ſimiles: quæ græcæ dictio­nes ſint:& a uerbo φορω: quod nos cum. f. fero dicimus compoſita: cum. ph. ſcribi debent. Et dicitur a trā­ſitu bouis uel anguſtis meatibus boum peruis: ut uidebimus in dictione oceanus. Et ſunt boſphori duo no minatiſſimi. Vnus qui thracius dicitur prope byzantium: ſiue iam cōſtantinopolim: quem teſte Herodoto facto ex nauibus ponte Darius ad ſcythas proficiſcens: cum exercitu pertranſiuit. Cuius rei erectam colum nam litteris annotatam monumentum reliquit. Alter uero boſphorus in introitu paludis meotidos habe­tur: qui cimmericus dicitur:& de quo Ouidius libro triſtium tertio: locutus eſt cum ait: Boſphorus& tanais ſuperant ſcytiaqꝫ paludes Vixqꝫ ſatis noui nomina pauca loci. B otrus cum. t. exili ſcribitur: ſed ubi nos. u. illi. y. græcum habent: dici poteſt a noſtris racemꝰ. Virgilius libro georgicorum ſecundo: Et turpes auibus prædam fert uua racemos. B rabaſthenes cum. th. aſpirato ſcribitur: ponitur ab omnibus mons: quem Liuius libro quarto de bello ma­cedonico: decem milibus paſſuuꝫ a lacedemonia longinquū dixit. B rachæ cum. ch. aſpirato ſcribitur:& a&.: quod eſt breue deducitur: quaſi breuia quædam ſint puden­dorum ſubligacula: ut Iuuenalis: Mittentur bracha. Quidam uero putant geminandum. c. ac ſcribendum bracchæ: cuꝫ prima ultra naturam ſui primitiui apud nos longa ſit. Nam βραχ. apud noſtros primam bre uem obtinuit: ut patet in tribracho: cuius penultima breuis ponitur. Sed apud græcos duplex illā ſequa­tur: neceſſario longa eſt. Ego uero magis puto abſqꝫ geminatione ſcribendum. Nec penultimam primitiui apud approbatos auctores noſtros breuem poni. B rachycatalecton ſola ſecunda aſpiratur:& cum. y. græco ſcribitur: dici poteſt a nobis breuis terminatio: uel breuiter terminatum. Nam ex βράγν: quod eſt breue componitur:& καταλήγω: quod eſt termino: unde catalectum terminatum. Vnde uerſus ille cui deſunt in fine ſyllaba: brachycatalectos cognominatur. B rachium cum. ch. aſpirato&. i. latino ab omnibus græcis ſcribitur: quod ſi a bo: quod eſt breue: ut di­xit Feſtus deduceretur: eo quod ab humeris breue trahatur: cum. y. græco ſcribendum uideretur: niſi dica­mus. y. græcum in. u. noſtrum conuerſum eſſe:& ante ſe. i. latinum ſuſcæpiſſe. B rachyologia cum. ch. aſpirato ſequente. y. græco ſcribitur: dicitur a noſtris breuiloquium. Nam ex βραι quod eſt breue componitur:& λογια locutione: uel. locutio. B rachtea cum. ch. aſpirato&. t. exili ſcribitur tenuis eſt lamina:& ſua ſponte plicabilis. Nam a αχ. dedu citur: quod non minus tenue qͣꝫ breue deſignat. At uero lamina quid craſſius eſt:& ex qua armatura confi­citur: qua incenſa olim homines torquebantur: nec compreſſa aut agitata crepitat: ut brachtea præ tenui­tate. Virgilius libro æneidos ſexto. Talis erat ſpecies auri frondentis opaca: Ilice ſic enī crepitabat brachtea uento. Nam laminam tam ferream eream plumbeam ſtanneam: qͣꝫ auream argenteam electream orichalceam dici­mus. Brachtea uero potius ex his poſterioribus:& inde brachteola diminutiuum deducitur: ut Iuuenalis in ſatyra Exemplo quodcunqꝫ malo inquit: Brachteolam de caſtore ducas. rachteola cum. ch. aſpirato&. t. exili ſcribit̉: diminutiuum eſt deductum a brachtea: ut in præcedenti dicti­one uidimus. B rachmana cum. ch. aſpirato ſcribitur: populi ſunt indorum. B raſiadas cum. i. latino ſcribitur: fuit uiri athenienſis proprium nomen. B repium cum. i. latino ſcribitur: promontorium eſt achaiæ teſte Plinio libro quarto naturalis hiſtoria.