De hoc lacius in ſolutione finali dicemus Inſuper Augu­ſtinus in libro: xviij. de ciuitate dei ait. de ludificationibus demonum quid dicemus niſi de medio Babilonis eſſe fugi­endum quanto enim in hec yma maiorem poteſtatem demo num videmus. tanto tenacius mediatori inherendum. per quem de ymis ad ſumma conſcendimus Nam cum eſſemus in italia audiebamus talia de quadam regione illarum par tium. vbi ſtabularias mulieres imbutas his artibus ī caſeo dare ſolere dicebant quibus vellent. ſeu poſſent viatoribus vnde in iumenta illico verterentur et neceſſaria queqꝫ por­tarent. poſtqꝫ perfuncta opera ad ſe redirent. nec in eis vitaꝫ beſtialem fieri Sed rationalem ſeruari hec Auguſtinus Sigiſmundus Hic Auguſtinus loquitur de au­dito alieno dicens ſe a quibuſdam recitatoribus audiuiſſe vnde dictum Auguſtini in hoc nihil concludit quia teſtis de auditu alieno loquens non probat. Ulricus Sa pienter loqueris. attamen audiamus ꝓpinquiora Uincen­tius in ſpeculo naturali libro tercio capi. cix. refert cuiꝰ ver­ba hec. refert guilhelmus malmeſberienſis monachus in hi ſtoria ſua. tempore Petri damiani fuerunt due vetule in ſtrata publica quas Auguſtinus appellat ſtabularias. id ē tranſeuntes ad hoſpicia pro mercede ſuſcipientes Nam ſta bularium proprie hoſpicium venale et publicuꝫ dicitur. hee vno cōmorantes tugurio. vno quoqꝫ imbute maleficio. ho­ſpiteꝫ ſi quando ſuperueniebat ſolus in equum vel ſuem vl̓ aſinum mutabant. et mercatoribus vendentes precium ha bebant Quadam die iuuenē hiſtrionicis geſtibus victum ex igentem hoſpicio ſuſceperunt. ſuſceptumqꝫ aſinum fecerūt. multum inde lucrantes per aſinum ſcilicet qui miraculo ge­ſtium deſtinabat tranſeuntes Nam quocunqꝫ modo anus precepiſſet mouebatur Non enim amiſerat intellectum ſed loquelam multum inde queſtum conflauerant vetule Au­diens hoc vicinus diues. aſinum emit magno precio Dictū quoqꝫ eſt ei ab illis vetulis vt cuſtodirent eum. ne in aquam