Fratris Saptiſtæ Mātuani Carme litę Theologi ad clariſſimū equitē DLodouicū Gonzalē Hiſpanum diui Iacobi Galleci commendatari um digniſſimū Robertū Seuerina tem Carmen Panegyricum. Emideū Veteres inſignia facta Poetæ Meonijs uſi fidibus grādiqꝫ cōthurno E tenebris clarā in lucē traxere canendo. Propt̓ea magni tumulū miratus Achill̓: Pelleo genitore ſatus dum mœnia Troiæ Littore Sigeo laceramqꝫ inuiſeret urbem O fortunatum iuuenem cui carmine dixit Meonio dici tantoqꝫ ad ſidera cantu Contingit extolli: famaqꝫ repellere mortem. Sed tamen in ſacros ſors eſt minus æqua Poetas. Nam dum magna canunt heroum facta/ putantur Vana loqui: quia vulgus iners& languida corda Dum ſublime nihil curant& ſegnia ducunt Ocia virtutis duriſſima pectora nunqͣꝫ Cōminus& fortes contrectauere lacertos. Noctua phœbeum viſu non ſuſtinet orbem: Hoc eciam Iouis armigero putat eſſe negatum. Sic genus hoc exſangue ſuis qͦd viribus impar Au tumat herculeos excædere iudicat auſus. Cædite degeneres animi: noctemqꝫ ſubite Tartaream ſtygijqꝫ lacus teterrima luſtra: Lumine qui tremulo claros non cernitis ignes Nec quales habeat virtus diſcernitis alas. Quis lernæ Nemeæqꝫ feram ſaltuſqꝫ molorchi Quis domuit ceruā æripedē? quis abſtulit angues Vertice de Licij montis flammāqꝫ chimerę Et quis ſemiferis iuga dicitur hoſpita monſtris Oppreſſiſſe? fuit labor& ſolercia tanti. Ampla quis ex uno confecit marmore tecta Thraicio fundata ſolo: qua magna Perinthus Ante fuit: priſcum mutauit heraclea nomen. Ardua pyramidum quis culmina nubibus æquat? Quis tantis epheſum templis? quis turre Canopū