Panegyricum Carmen Verti ce vibrantes ſate diffundere flammas Aduerſę videre acies: trepidare videres Corda manuſqꝫ viꝝ: tremulaqꝫ in ſtapede plantas Stare loco neſcire: Ducis præſencia tanti eſt Sicut ubi Libyæ per inhoſpita rura leonem Iratum videre feræ: ſi fidere curſu Si tentare fugam nequeunt ante illius ora Depoſira ceruice iacent regemqꝫ fatentur. Nec ſemel aut uno tantum fuit agnita virtus Iſta loco: procul Europam diſcurrit in omnem. Qua premit aerias Gallis in finibus Alpes Hyberno Cynoſura gelu: qua murmurat æquor Hadriacum: qua rura Lygur ſaxoſa colonus Exercet: miteſqꝫ legit de collibus uuas Tyrrheno Siculoqꝫ madent ubi littora fluctu Facta Ducis celebremqꝫ ſonant ora omnia famam. Quid referam virides annos cum venit in arma Pene puer: patrui mores& Sforcia ſemper Signa ſequens? teneras prima lanugine malas Claudere fulgenti galea tum cœpit:& armos Delicijs rigido poſitis circundare ferro. Sicut Marmarici ſoboles primęua feonis Iam pendente iuba curuis ubi forcior ætas. Vnguibus& validis armauit dentibus ora: Stare nequit: curſuqꝫ feras ſaltuqꝫ fatigat. Sic puer ut flagrans Picena per oppida ſulmen Tranſijt:& celeri fregit tot mœnia Marte. Non maiora tulit virtutis ſigna futuræ Scypio: cum pauidis tranans pro ciuibus æquor Attulit in Libycam ſtrages& funera gentem Quid repetam victis antiqua pericula Boijs? Scit Derdon Tanaruſqꝫ furēs Tanaroqꝫ ꝓpinquās Eridanus nec non Inſubris flumina Lambri. Quid cum vix ſecum rapuit ſua ſigna Iacobus Aufugiens? erat ille tamen non ſegnis:& artem Palladiam doctus: ſumptaqꝫ acerrimus haſta. Non Marius Cimbrum maiori clade furētem Nec Marathon fudit maiori turbine Perſas Milciades quando ſubitis congreſſibus hoſtem Fregit:& ingentem ſepeliuit ſanguine campum. Adde Fluentinis pugnam pro ciuibus: adde R R