A pprimus teſte eodem Gellio non acuitur in prima: ſed ut apparet ex hexametro uerſu Liui in odiſſea me­dia circūflectitur: talis eſt. ibi deniqꝫ uir ſummus apprimus patroclus. A pprime ſimili modo mediam circūflectit: nec Gellio placet acui primam. A ppotus non placet ſimiliter Gellio primam acui: quare media circūflectitur. A poſtemma habet accentū in antepenultima ſi græce uis enūtiare: at latine in penultima αποστημα. A ra ſine aſpiratione deorum:& primā circūflectit: quia longa eſt ſubſequente ultima breui. At aſpiratiōe ſtabulum deſignat porcorum: ac primam corripit& acuit. C ecidi præteritū ſi uenit a uerbo cædo quod ē incido habet accētum in penultima: in quā diphthongus con uerſa fuit. Iuue. in. iii. ſatyra: Ebrius ac petulans: nullū forte cecidit. At ſi uenit a cado habet accentum in prima: ut Virgilius in. iii. æneidos: Ceciditqꝫ ſuperbum ilium. C yclops acuit primā: ſed quonāmodo accentū hēat in genitiuo& accuſatiuo plurali in ea dictione uidimus. D ecus decoris quū ꝗdem neutrū eſt in oībus ab eo declinatis corripit. o.& a decet uerbo deſcendit: habetqꝫ accentū in antepenultima: quem etiā in plurali cōſeruat. Virgilius li. ænei. prīo: Scenis decora alta futuris. cum uero eſt maſculinum habet accentuꝫ in penultima: hoc eſt ſupra. o. quā ſemper producit: ut decor de­ris: ſicut auctor auctoris. E adem in recto habet acutum ſuper primā:& penultimam corripit: quæ eſt. a. Virgilius in primo æneidos: Nunc eadem labente die conuiuia quærit. At in ablatiuo habet accentū ſuper penultima: quā ſemper pro­ducit: hoc eſt ea ſemper producit. a. in ablatiuo. E odem quia ſemper ablatiuꝰ eſt:&. o. ſemper producit: niſi auctoritate uel metri neceſſitate impediatur ſem per illam penultimam acuit E rgo quādo ꝗdem eſt coniunctio illatiua acutum habet in prima. Iuue. in ſatyra Credo pudiciciaꝫ: Nullam inuenies quæ parcat amati. Ardeat ip̄a licet tormētis gaudet amantis: Et ſpolis: ergo longe minus utilis illi uxor ꝗſꝗs erit bonus optanduſqꝫ maritꝰ. Quando uero eſt aduerbiū genitiuo iunctū& pro illius gratia uel illiꝰ ob cauſam ponit̉ teſte Seruio: habet accentū in ultima quæ circūflectit̉: ut Virgilius in. vi. æneidos: Illius ergo uenimꝰ: ideſt illius gratia uel ob cām illius. E uphrates apud nos uti apud græcos penultimam acuit. Virgiliꝰ in primo georgicorū: Hinc mouet euphra tes: illinc germania bellum E xaduerſum huiꝰ ſecūdam ſyllabam debere acui: una Aniano exiſtimauit Gelliꝰ li. vii. noctiū atticarum:& ſic apud Terentiū legi oportere dicūt ait: in quo hæc diſcebat ludo exaduerſum loco tonſtrina erat q̄dā F ictilis primam acuit. Iuuena. in ſatyra Atticꝰ eximie: fictilis:& nullo uiolatus iuppiter auro. G atulus habet accentū ſuper penultima quam circūflectit. Iuuena. in ſatyra Omnibꝰ in terris: Cum gatula ducem portaret belua luſcum. Virgiliꝰ in. iiii. æneidos. Aut captam ducat gætulus hiarbas. quod Martialis non obſeruauit: ut uidimꝰ in dictione gætulia. Hara qum aſpiratur ſtabulū deſignat porcorū& primam acuit. Heliodorus habet accentū in penultima. Iuue. in ſatyra Credo pudiciciam: Tonſoris tantū dāno rapit helio­dorus. componit̉ ex ηιοσ i. ſol:& δωρον donū: cuiꝰ ſane prima naturaliter longa eſt: ꝗa apud illos eſt ω. mega. Et ſic uniuerſaliter omnia cōpoſita a ωρον: quod eſt donū: habēt penultimā longā: ſuper qua ē accentꝰ: ut Polydorꝰ Dyodorus. Martialis in. x. Natali dyodore tuo cōuiuia ſenatꝰ Accubat: Theodorꝰ. Iu uenalis in ſatyra Et ſpes& ratio: Lautorū pueros artem ſcindens theodori. H ippocrates habet accentū in antepenultima. Martialis in. ix. Os hominis mulſum me rogat hippocrates. I ncus in obliquis caſibꝰ ſemper habet accentū ſuper ſecūda. Iuuenalis in ſatyra Omnibꝰ in terris: A carbōe & forcipibus gladioſqꝫ parante Incude& luteo uulcano ad rhetora miſit. I ſidorus accentu ſuper penultimam contra uulgarem conſuetudinem proferri debet. L egeris ſi ſecūda eſt perſona præſentis eius paſſiui quod eſt legor: habet accentū in prima: ſi uero futuri ha­bet in penultima:& ſic uniuerſaliter in tertia& quarta uerborum paſſiuorū cōiugatione comperit̉. ut au­dieris uel audiere: legeris uel legere: duceris uel ducere: poneris uel ponere. Iuuena. ī. v. ſatyra: Duceris plā ta uelut ictus ab Hercule cacus: Et ponere foris. Malea promontorium laconia habet accentū in penultima: ut in ea dictione uidimus. Marſya acuit primam: ut in ſua dictione oſtendimus. Orpheus primam ſimiliter acuit. P atina habet acutum in prima: ut in ea dictione. Præmodum primam acuit teſte Gellio li. vii. noctium atticarum: quod apud. L. Liuium in odiſſea ſignificat ſupra modum. Nam parcentes inquit præmodum: hoc eſt præter modum. P ero pro nympha habet accentum in ultima: ut in ea dictione. pro calciamento uero in penultima. P orſena habet accentum in prima: teſte Seruio ſuper octauum circa finem:& cum unico. n. ſcribitur: ut in ea dictione uidimus. Polyxena habet accentum in ſecūda: ut in ea dictione oſtendimus.