P rotomartyr abſqꝫ aſpiratione:& cum. y. græco ſcribitur: eſtqꝫ protos: ideſt primus martyr. P rotonotarius abſqꝫ aliqua aſpiratione ſcribit̉: dictio eſt ex græco: quod ē protos. i. primus:& notarius quæ dictio eſt latina: a nota ſcꝫ deducta: hoc eſt primus notarius. P roxeneta abſqꝫ aliqua diphthongo:&. x. conſonāte: atqꝫ. t. exili ſcribit̉: dictio eſt græca:& qua utit̉ De­moſthenes cōtra Aeſchinem: deduciturqꝫ a ϖρωνιξω: quod eſt hoſpitio coapto. Sed ille apud nos di­citur: compoſitor& mediator eſt emibilium& uendibilium. Pſalmus cum. s. immediate poſt. p. ſcribit̉: diciqꝫ poteſt latine canticum. Nam a ω uerbo græco: quod eſt canto deducitur: unde& pſalterium. Pſaltria cum. s. poſt. p.&. t. exili atqꝫ. i. latino ſcribitur. dicebat̉ apud romanos illa quæ ſequebat̉:& amabat iſtriones:& deducit̉ a pſallo quod eſt canto: ꝗa illi quos eiuſmodi fœmina amabat: quotidie in ſcenis can­tare ſolebant. Iuuenalis: Quæ pſaltria penem. Pſalmodia eodē ſcribitur:& componit̉ ex pſalmo:& odia eſt cantus. Quod ſi plene tranſferret̉ deberet diphthongo pſalmœdia ſcribi: ſed ut græcus ſonus cōſeruet̉: dicitur pſalmodia ſicut ꝓſodia. P ſammis cum duplicato. m.&. i. latino ſcribitur: fuit Neci regis ægypti filius cui teſte Herodoto libro hiſto­riarum ſecūdo: in regno ſucceſſit. P ſammenitus duplicato. m.&. i. latino atqꝫ. t. exili ſcribit̉: fuit Amaſis filius& ægypti rex: teſte Herodo­to li. hiſto. iii. mortuo patre id tp̄s: quo uix in ægyptum Cambyſes traiecerat: apud memphim una re­liquis ægyptiorum a Cambyſe prelio ſuperatus captus eſt. P ſammetichus duplicato. m.&. t. exili atqꝫ. i. latino:&. ch. aſpirato ſcribit̉: fuit antiquus ægyptiorum rex: ante hūc teſte Herodoto li. hiſto. ii. de illo late pertractat. Aegypti primos oīm hoīuꝫ ſe eſſe putabāt: po­ſtea uero huius induſtria didicerūt phrygas primos fuiſſe: ſe uero ſecūdos. P ſeudus. eu. diphthongo in prima ſyllaba ſcribitur: dicit̉ apud nos falſus:& inde pſeudo propheta falſus P ſylli. y. græco ſubſequēte diplicato. l. ſcribit̉: populi ſunt in libya iuxta naſamones: atqꝫ ꝓpinquiores ga­ramantas. ni teſte Herodoto li. hiſto. iiii. cōtra noxiuꝫ uirus incredibili corporis firmitate muniti erāt: quod Lucanus in. viii. tetigit cum ait: Gens unica terras Incolit: a ſcæuo ſerpentum īnoxia morſu. Marmarida pſylli par lingua potentibꝰ herbis.& reliqua: quæ ꝓſequitur. Sed ut dixit Herodotus: hæc gēs prorſus deleta fuit: nec ꝗcqͣꝫ præter opinionem de ueſtigio ſui nominis reliquerūt. Quod per quem modū euenerit: ip̄e idem præfato libro deſcripſit. Cuiꝰ locum Gellius li. xvi. noctium atticaꝝ: elegantiſſime hūc modum pene ad litterā traduxit: dicens pſyllos quondā fuiſſe in terra aphrica conterminos naſamonibus: auſtrumqꝫ in finibꝰ eorū quodam in tꝑe per qͣꝫ ualidū ac diutinum flauiſſe eo flatu aquam oēm in locis: ī qui bus colebant exaruiſſe: pſyllos re aquaria defectos: eam iniuriam grauiter auſtro ſuccenſuiſſe: decretumqꝫ feciſſe uti armis ſumptis ad auſtrum: ꝓinde quaſi ad hoſtem iure belli res petitū ꝓficiſſerent̉: atqꝫ ita ꝓfectis uentum auſtrū magno ſpiritꝰ agmine ueniſſe obuiam: eoſqꝫ uniuerſos oībus copiis armiſqꝫ tumulis mō­tibuſqꝫ arenarum ſuperuectis operuiſſe: eo facto pſyllos ad unū oēs interiiſſe. Itaqꝫ eoꝝ fines a naſamonibꝰ occupatos. hos dixit Plin. circa initiū libri. vii. a Pſyllo rege cognomīatos. Similes& his fuerūt marſi ī Italia D ſitacus cum. i. latino&. t. ac. c. exilibus ſcribit̉: auis eſt: quam teſte Plinio li. x. naturalis hiſto.& Solino ſimi­liter in collectaneis: india ſola mittit: ſed nunc quoqꝫ iuxta meron& ægyptum capi comperimus: ip̄a colo re uiridis eſt: cum torque puniceo. Cuius roſtri tanta eſt duricies: ut ſi e ſublimi præcipitet̉ in ſaxū nixu oris ſe conſeruat illeſam: quæ tenet quinos digitos: habēt aūt ternos cæteri:& linguam lōge latiorem qͣꝫ cæ­teræ aues habeant: articulata exprimit uerba. P ſythium prima cum. v. græco ſequens cum. th. aſpirato:&. i. latino ſcribitur: genus eſt paſſi: de quo late ui­debimus in dictione ſurrhentum. P ſora cum unico. r. ſcribitur: dicitur latine ſcabies: quo uocabulo ſæpe utit̉ Plinius in naturali hiſtoria. P thia prima cum. th. aſpirato īmediate ſubſequente. i. latino ſcribit̉: ſicqꝫ frequentius ſcribitur: licet Home­rus addat quādoqꝫ aſpirationem ad. p.& dicat phthia: fuit theſſaliæ regio:& Achillis patria: ut diuerſis in locis oſtēdit Homerus:& nos late uidimus in dictione aſopus: uerum latini noſtri poetæ cōſueuerūt īterpo nere aliud. i.& dicere phithiam tribꝰ ſcꝫ ſyllabis: ut Briſeis in epiſtola ad Achillē apud Ouidiuꝫ in heroi. Quam ſine me phithiis caneſcant equora remis: Et uideam puppes ire relicta tuas. Virgilius in primo æneidos: Veniet luſtris labentibus ætas: Cum domus aſſarici phithiam claraſqꝫ mycenas: Seruitio premet ac uictis dominabitur argis: ſic græci mnam nos mi­nam dicimus. P thiſis cum. th. aſpirato&. i. latino utrobiqꝫ ſcribitur: eſt exulceratio pulmonis ex humorū concurſu. ipſis prima abſqꝫ aliqua aſpiratione&. j. græco ſequens cum. i. latino ſcribitur: dicitur ſpuitio:& a territo­quod eſt ſpuo deducitur. P teria cum. t. exili&. i. latino ſcribitur: locus eſt capadocia munitiſſimus: apud ſinopem ciuitatem: ubi Crœ­ſus primum cum Cyro pugnauit.