De fine cenobite et heremite enim domini locutum eſt. Heremite ꝟo perfectio eſt. exutaꝫ mentem a cunctꝭ ha bere terrenis. eamqꝫ quantum humana imbecillitas ſinit vnire chriſto. Quē virum hieremias propheta deſcribens. Beatus inquit vir qui tulit iugum ab adoleſcentia ſua. ſedebit ſolitarius et ta cebit. quia leuauit ſe ſuꝑ ſe. Pſalmiſta qͦꝫ. Similis factus ſuꝫ pellicano ſolitu­dinis. Uigilaui factus ſuꝫ ſicut paſſer­ſolitarius intecto. Ad hunc igitur finem quem vniuſcuiuſqꝫ profeſſionis eſſe pre­diximus. niſi eorū vterqꝫ peruenerit. fru ſtra ille cenobij iſte anachoreſeos ex­petit diſciplinam. Neuter.n. virtutē ſue profeſſionis impleuit. De conſummata ac vera perfe­Cap̄. ix. ctione. Ed hec meeritice. id eſt. non integra et in omnibus con­ſummata perfefectio. ſed ꝑs perfectionis eſt. Rara eſt er­go pauciſſimis dono dei conceſſa per­fectio. Is etenim vere non exparte per fectus eſt. qui et in heremo ſqualorem ſo litudinis. et in cenobio infirmitates fra­trū equali magnanimitate ſuſtentat. Et ideo in vtraqꝫ profeſſione per omnia cō­ſummatum inueniri difficile eſt. qͥa nec anachoreta autemoſynen̄. id ē ꝯtēptū ac pͥuationeꝫ materialiū rerū. nec cenobita theoricā ad integrū poteſt aſſeqͥ purita­. licet vtrūqꝫ ꝑfecte abbatē moyſen atꝫ pafuntium duosqꝫ macharios noueriꝫ poſſediſſe. Qui ita erant in vtraqꝫ pro­feſſione perfecti. vt cum vltra omnes he remi accolas ſecedentes inſatiabiliter ſe creto ſolitudinis paſcerentur. qͣꝫtumqꝫ in ip̄is erat neqͣqͣꝫ inquirerent hūana ſortia. tamen ita frequentiam ac fragili­tates ad ſe concurrentium ſuſtinebant. vt cum ad eos viſitationis vel profectuſ gratia innumera fratrū multitudo con­flueret. tam iugē pene ſuſceptionis inqͥe tudinē immobili patientia tolerātes. ni hil aliud vel didiciſſe vel exercuiſſe om̄i vite ſue tempore crederentur. qͣꝫ vt cōmu­munibus tantū aduenientiū officijs de ſeruirent. ita vt apud cunctos eſſet am­bignuꝫ. in qua potiſſimū profeſſione eo rundem maior eſſet induſtria. id eſt. vtꝝ in illa heremitica puritate. an in iſta con uerſatiōe cōmuni. magnanimitas eoꝝ mirabilius aptaretur. De his qui imperfecti heremū Cap̄. x. petunt. Olēt aūt nōnulli ita diuturno ſilētioſolitudinis efferari. vt ꝓr ſus hominū conſortia perhorre ſcant. et vel paululum a ſecreti ſui cō­ſuetudine. interueniente fratrum viſita tione diſceſſerit. notabili mentis angore et euidētibus puſillanimitatis indicijs eſtuare. Qd̓ vel maxime his euenire cō­ſueuit. qui perfecte in cenobijs inſtitu ti. nec excoctꝭ prioribus vicijs ad ſolita­riam ſe vitam immaturo deſiderio trāſ­tulerunt. Qui in vtrāqꝫ partē imperfe­cti ſemper ac fragiles. quocūqꝫ aura cō­motionis impulerit inclinantur. Nam quemadmodum conſortio vel interpel­latione fratrum impatienter exeſtuāt. ita in ſolitudīe ꝯſiſtētes eiꝰ ip̄ius qd̓ expetūt ſilētij ferunt vaſtitatē. quippe ne ip­ſam quidem rationem norunt. cuius deſiderari vel expeti debeat ſolitudo. ſed hanc eſſe virtutis ac profeſſionis huius exiſtimant ſummā. vt fratruꝫ conſortia declinantes. humanos tātūmodo refu giant ac deteſtentur aſpectus. Interrogatio de remedio eorū qui cito de cenobijs diſcedunt Cap̄. xi. Ermanus. Quo ergo vl̓ no bis vel ceteris qui eiuſdem fra­gilitatis ac menſure ſunt reme­dio poterit ſubueniri. qui in cenobialibꝰ diſciplinis tenuiter inſtituti. ante expul­ſionem omnium viciorū habitationem ſolitudinis cepimus affectare. vel pa­cto imperturbate mentis conſtantiaꝫ. et immobilem patientie poterimus app̄hē