Pars Prima Folium. II. An forte quia dictum non eſt. omnia que facit filius: pater facit. ſed quecunqꝫ pater facit: hec& filius facit. Exiſtiman­dum eſt omnia quidem filium facere: que pater facit quedā autem filiū facere: que pater non facit: abſit. Sed omnia que pater facit: filius facit.& omnia que filius facit: pater facit. quia in eo qͦd in diuinitate vnum ſunt: in operatione ſepera­ri poſſunt. Omne ergo quod filius facit: pater facit. quia in diuinitate qua filius eſt patris: quia cum patre vnum eſt nihil facit ſine operatione patris. Fecit quedam in humani­tate: ſcd̓m quam filius patris non erat. quia illa naſcendo a patre acceperat: qua propterea ad ſolam perſonam filij referuntur. quia ea in illa ẜm illam naturam fecit: quam cum patre communem non habuit: ſed ſolus ex tempore ꝓ­priam ſingulariter accepit. Veruntamen omnia que in diui nitate fecit: ideo ſolus non fecit. quia in diuinitate ſolus non fuit. ſed idem cum ip̄o fecit: qui cum ipſo idem fuit. Si ergo filius in diuinitate humanitatem aſſumpſit: quomodo in ea dem diuinitate pater idem cum ipſo non fecit: qui cum ip̄o idem fuit. An forte cum dicitur. filiꝰ carnem aſſumpſit: ex vi occulte relationis qua intelligitur: quia ſibi vniuit. idem de patre non dicitur. quia ſi idem diceretur: non idem ſed aliud intelligeretur. Si enim diceretur. carnem pater aſſumpſit: intelligeretur ſimiliter quod pater ſibi carnem vniuit: quod iam idem non eſſet ſed aliud. Aliud quippe eſſet ſi patri caro vnita diceretur: que cum filio vnita dicitur. quia ſicut alius eſt in perſona pater.& alius filius. ſic aliud dicitur cum filiꝰ incarnatus dicitur: qͣꝫ diceretur ſi pater incarnatꝰ diceretur. Non igitur conſequens eſt. ſi filius carnem aſſumpſit. iccir­co carnem aſſumpſiſſe& patrem. ſicut conſequens non eſt: ſi filius ſibi carnem vniuit: carnē ſibi vnijſſe patrem. Con­ſequens aūt eſt. quia ſi filius carnem ſibi vniuit: eandem car nem ipſi filio vniſſe& patrem quia dum vna vtriuſqꝫ ope­ratio oſtenditur: nec filius ſine patre: nec pater ſine filio ope ratus demonſtratur. Si enim ſibi pater carnem induiſſet.& filius ſibi. non hocidem eſſet: ſed aliud. qͦniam in eoipſo non eadem demonſtraretur operatio: non ad eundem vtrimqꝫ facta probaretur relatio. Nunc aūt aſſumptiōꝫ ſiue vnioneꝫ carnis. pater operatus eſt: ꝗa carne induit filium.& filius operatus eſt: quia carne induit ſemetipſum. fuit vna vnio: et oꝑatio vna. Propterea vnio vna. quia quod vnitum eſt: vni vnitum eſt. Propterea operatō vna. quia qͦd factum eſt in vno factum eſt. Tres operabantur:& non tria. ſed vnum operabantur. quod fiebat:& vnius erat. quantum ad ip̄m