Folium. XXXVIII. Pars Quinta A ordines qͦs in prima parte eccleſia ſtice adminiſtrationis poſuimus ad ſa cramentorum ꝯſiderationem tranſimꝰ Et primum quidem de ſacramento de dicationis eccleſie in qua cetera omnia ſacramenta celebrant̉ loquendum bis videtur. Superius in ea quam ge­neraliter de ſacramentis premiſimus: tractatione diſtinximus ſacramenta alia ſalutis eſſe alia ad miniſtrationis: alia exercitationis. Prima ad remediū. ſcd̓a ad officium: tercia ad exercitium. Et illa quidem que admi­niſtrationis ſiue preparatiōis ſunt ordinibus coherent: qm̄ ipſi ordines ſacramenta ſunt. que circa ordines ꝯſiderant̉ qualia ſunt indumēta ſacra vaſa cetera huiuſmodi. Hec omnia que vt dictum eſt que circa ipſos ordines ꝯſiderant̉: diuiſim tractari debuerunt. Alia vero ſacramēta omnia ad que conficienda ſanctificanda vniuerſa hec qͣſi quedā inſtrumenta premiſſa ſunt ſubſequenter tractari expoſcunt Et primum ſicut dictum eſt de dedicatione eccleſie quaſi de p̓mo baptiſmo quo ip̄a diuina qd̓ ammodo eccleſia primū baptiſatur vt in ea poſtmodum hoīes ad ſalutem regnandi baptiſentur. Quia enim primum ſacramētum in baptiſmo cognoſcitur per quod fideles omnes inter membra corporis Chriſti per regenerationis noue gratiā computant̉. idcirco hoc prinium tractandum occurrit. Primum in dedicatione eccleſie figuratum: deinde in ſanctificatione anime fidelis ex hibitum. Quod enim in hac domo orationis viſibiliter per fi guram exprimitur totū in anīa fideli per inuiſibilē veritatē exhibetur. Ip̄a enim verum dei templum eſt conſideratione virtutum quaſi quadam ſtructura lapidum ſpiritualium edificata: vbi fides fundamentum facit. ſpēs fabricam erigit caritas conſummationē imponit. Sed ipſa eccleſia ex mul titudine fidelium in vnū congregata domus eſt dei ex viuis lapidibus cōſtructa: vbi Chriſtus fundamentum angulare poſitus eſt. duos parietes iudeorum gentiū in vna fide con iungens. Nuiꝰ itaqꝫ ſacramenti quod in dedicatione eccleſie exhibetur formam primum proponimus: vt deinde miſticaꝫ intelligentiam fidei que in illo formatur exquiramus. De His que viſibiliter aguntur in ea. Ca. ij. Rimum pontifex aquam benedicit typicum ſal ad­miſcens: deinde eccleſiā ipſaꝫ extrinſecus ter girādo aſpergit clero populo ſubſequente. Interim vero