Pars Sexta Folium. XLVIIII ab hac vita exirent. Congrue ergo prouiſa eſt illis medici na ſalutis: vt in ſacramento fidei baptizentur:& per alterius fidem deo reconcilientur: quos per alterius peccatum aliena­tos conſtat eſſe a deo. Inſtitutum eſt itaqꝫ ad hoc nouum ſa­cramentum ad cathezizandos paruulos: exorzizando initian­dos deinde baptizandos. in quibus paruulis audit eccle­ſia:& ad int̓rogata reſpondet: donec ipſi ad intelligibiles an­nos perueniant: ſacramenta fidei et caritatis& ſpei per ſe in telligere valeant& ſeruare. De Exorciſmo. Capitulum. x. Iorciſmus de greco in latinum adiuratio dicitur. Exorciſte enim ſunt qui ſuꝑ cathecuminos ſiue ſu­pex energuminos: id eſt eos qui habent ſpiritum im mundum: inuocant nomen domini noſtri hieſu chriſti diui na virtute obiecta: adiurantes vt egrediatur ab illis. Re­cte ergo poſt cathezizationem exorciſmus ſequitur: vt ab eo iam fide inſtructus ē aduerſaria virtus pellat̉. Tria quippe ſunt vſqꝫ ad ſuſceptionem nouitatis perficienda: quibꝰ ba­ptizandus quaſi concipitur nutritur:& vſqꝫ ad integritatē noue vite promouetur. Hec autem ſunt cateciſmi: exorciſmi orationes. Primum itaqꝫ cathezizatur baptizandus: vt ad fi dem proprio moueatur volūtatis arbitrio. Deinde exorcizat̉ vt ab eo dyaboli poteſtas iniqua pellatur. Additur& oratio vt preueniat gratia: ſubſequatur: que vires prebeat libero arbitrio.& qui procul fiat vniuerſa maligni ſpiritus illuſio Forma igitur exorciſmi in hunc modum perficitur. Signa­tur primo baptizandus crucis ſignaculo in fronte: in pectore in oculis: in naribus: in auribus: in ore. vt totius corporis ſen ſus hoc ſignaculo muniātur: cuius virtute omnia noſtra ſa­cramenta complentur:& omnia dyaboli figmenta fruſtran tur. Poſtea datur ſal benedictum in eos eius: vt ſapientia ditus fetore careat iniquitatis:& vltra non putreſcat a ver­mibus viciorum. Deinde exufflatur malignus fortiuus: vt ſpi ritus ſpiritu pellatur. Poſtea tanguntur ei aures& nares ſaliua: vt tactu ſuperne ſapientie aures eius aperiantur ad audiendum verbum dei.& nares ſimiliter: ad diſcernendum odorem vite mortis. hoc eſt ſacramētum apertionis quod dominus in euangelio ſignificauit: quādo aures os tetigit ſurdi inuti dicens. effetha. quod eſt ad aperire.