Pars Decimaquarta Folium. XII Ergo prima bona que per poſteriora mala mortificata ille­rant per ſubſequentia iterum bona non viuificantur ad me ritum. Recte iudicate filij hominum: ſi aliter iudicas pro te­aliter contra te iuſtus iudex non eſſes tantum iuſticiam dili gere debes vt nec teipſum contra ipſam diligas. Literatores ſunt qui cauſas tranſformant& mutant veritatem propter cōmoditatem: tales iuſticia non probat. Domine inquit cognoui litteraturam ī. ī.. d. d. in..x.ſ. hoc eſt iudiciū ſolum in quo ſola iuſticia ita attenditur vt nihil iuſticie preponat̉. Iuſtum ergo iudicium iudica ſi vis vt bona tua iam prideꝫ per culpam mortua iterum per iuſticiam viuificentur. Noli iraſci neqꝫ iniuriam tibi fieri putes: ſi mala tua iam pridem per penitentiam excuſata iterum propter maliciā tuam tibi imputentur. Sed deus inquis dixit de malis meis quādo pe­nitentiam egi ea mihi amplius non imputaret. ſimiliter & deus dixit de bonis tuis quando peccaſti. non amplius ea remuneraret. Si ergo propter dictū dei ſtare debet vt illa amplius non imputentur: quare ſimiliter verbum dei ſtare non debet vt iſta amplius non remunerētur: pro commodo tuo vis vt deus mentiatur. Vbi autem te ledi ſentis: pro ve ritate ipſius conſeruāda laboras. Quare ergo hoc facis: niſi quia peruerſe te diligͦ deum non diligis. Ipſe autem recte diligit veritatem ſuam iuſte damnat prauitateꝫ tuam. ꝗa tamen de dicto dei argumentum ſumere putas eius ſpon ſionem pretendis ad defendendam iniquitatē tuam: ipſe tibi reſpondeat quantum ꝯfidere debeas cum male agis in eo prius penitenti veniam promiſit. ſimiliter ſi bene agꝭ vtꝝ ideo deſperare debeas pro eo prius male agenti mortem perditionem intendit. Dn̄s per prophetam loquitur dicens Tu fili hominis dic ad filios populi tui. Iuſticia iuſti non li­berabit in quacunqꝫ die peccauerit:& impietas impij nocebit ei in quacunqꝫ die ꝯuerſus fuerit ab impietate ſua­ iuſtus non poterit viuere in iuſticia ſua in quacūqꝫ die pe ccauerit. Etiam ſi dixero iuſto vita viuat. confiſus in iu ſticia ſua fecerit iniquitatem omnes iuſticie eius obliuioni tradūtur: in iniquitate ſua quam operatus eſt in ipſa mo rietur. Si autem dixero impio morte morieris egerit peni­tentiam de peccato ſuo. feceritqꝫ iudicium iuſticiaꝫ pignꝰ reſtituerit impius ille rapināqꝫ reddiderit: in mandatis vite ambulauerit nec fecerit quicqͣ iniuſtum vita viuet: tamen morietur. Omnia peccata que peccauit non imputabūtur ei iudicium iuſticiam fecit vita viuet. dixerunt filij populi tui. Non eſt equi ponderis via dn̄i:& impiorū via iniuſta eſt