ſeſſum diu tandem poſt multa ornamenta fecit decollari/& antipapam per eum introductum/ ludibrioſæ tractauit. Ipſe etiam uxorē ſuā viuam fecit igne cremari/ quia falſo accuſa­uerat militē innocentē. Imperauit annis fere. xix.& mortuus eſt ſine liberis. Poſtea imperatores per electionem& non per ſucceſſionem facti ſunt. De HENRICO. I. XXVI Henricus primus accepit imperiū poſt Ottonē. iij. Bauariæ. dux: filius Henrici ducis/ qui fuit natus ex Henrico fratre pri­mi Ottonis. Hic vir honeſtiſſimus multa bella proſpera geſſit in germania& in Italia contra Ardonū/ qui electus erat rex a Longobardis& Stephanū regē. Vngariæ fecit chriſtianū gente ſua: opera ſororis ſuæ/ quā dedit illi in uxorē/ impera­uit annis. xxij.(licet quidam dicūt. xij.) Aliqui vocant iſtum etiam. Henricum. ij. quia habent reſpectum ad Henricum ſu periorem/& breuiter finem ſuum ſancte fecit. De CONRADO PRIMO DE GEN TE FRANCORVM. XCVII.. Conradus primus nobilis dux ex gente Francorum: Fu­it nepos ſuperioris Henrici/ peruenit ad imperium auctorita­te ipſius Henrici/& opera electoꝝ/ qui vir ſtrennuus veniens in Italiam coronatus eſt Mediolani& Romæ: et ſiluit terra in­conſpectu eius. Sed tn̄ indignatus cōtra archiepiſcopū: im­pugnaret Mediolanū. tūc mortuus eſt anno. xx. imperij ſui De HENRICO. II. XCVIII. Henricus. ij. gener Conradi predicti& filius adoptiuus ab eo fuit heres patrimonij& imperij/ potius facto quā ex pro­poſito. Hic fuit vir aptus imperio iocundus/ lætus bellator: et qui Vandalos ſubægit/ conterminos Sueuis Vngaros vicit: Pandulſum principem Capuanū cœpit. multa dabat paupe­ribus(expulſis ioculatoribus a curia) qui carus om̄ibus/ cum Florenti imperio migrauit a ſæculo/ anno. xvij. imperij/ re­licto filio paruulo ſui nominis. De HENRICO. III. XXIX. Henricus. iij. ſecundi filius/ ſucceſſit patri in imperio/ Vir impius qui imperauit annis. l. inuidens gloriæ ꝓborū viroꝝ: eccleſiæ hoſtis/& ꝓpter multa malageſta eius/ electus fuit ro