PARTHENICES SECVNDAE repeti ſolebant: qui& a ſęculo nomen habebant: quod eſt hu­manæ uitæ ſpacium: cantari ſolitum fuit his ludis carmē apue ris puelliſqꝫ matrimis& patrimis in Apollinis& Dianæ lau­dem. Auctore Macrobio. Hi Imꝑatores fraude Decij diuerſis tamen locis interfecti ſunt. Nam Philippus pater Veronę: Ro­ filius occiditur. Illa hominum ſuprema lues grauiore ruina. Raptus ad interitum Decius: milleſimus Vrbis Annus erat: tum Roma ſuos ſolenniter ortus Aegit:& accepto celebrauit feſta Tonanti. Tunc fuit Imperij Chriſto ſacrata poteſtas Et tandem ſub iura Dei tranſlata: piamqꝫ Tum primū ſortita fidem: tunc pul ſa Deorum Vana ſuperſticio Romani a limine Regis. Illa hominum ſuprema lues. Decium appellat luem homi­num: exercuit enim in Chriſtianos ſeptimam poſt Neronem perſecucionem: odio Chriſtianos habens propter Philippos eiuſdem religionis imitatores. opprimitur a barbaris biēnio poſtea vna cum filio: corpuſqꝫ eius nemo reperire valuit: dig no Dei iudicio damnatus. Et accepto celebra. feſta Tonanti. Ego intelligo hos ludos qui prius Apollini& Dianę celebres erant: Poetam dicere ce­lebratos Tonanti accepto id eſt Chriſto: cui Philippi Impera­tores credidere. Non ſatis eſt quod mille loui ſeruiuerit annos Et phlegetontæis ſe ſe ſubiecerit umbris Gens longo Romana iugo: tuleritqꝫ ſuperbum Imperium ſtygiæ gentis noctiſqꝫ profundæ Nubila. nunc iterum iuuat ad damnata reuerti Sacra Deum. parere putant præſtancius Orcho Quam ſuperis: diuina pudet mandata vereri: Delectant inferna magis: nunc tartara gaudent: Nunc Furiæ exultant: poſita nunc Cerberus ira Motibus alludit caudæ: nunc pectore toto Dulcia ceruleus carpit ſolacia Pluto. Decius īi Macrobi.