LI..I. FOL. XXI At Supeꝝ corda ægragemūt: humanaqꝫ dāna Pallida mutato deplorant Numina vultu. Cōqueritur Mater Natum ſparſiſſe cruorem Innocuum fruſtra: paſſum tot vulnera fruſtra. Deſine Maxenti Superos offendere tanta Impietate: ſcelus Rexo Romane quod audes Supplicijs dignum æternis. Iſionis orbem: Tantaleamqꝫ ſitim: Ticij tormenta: labores Siſyphios: ipſi quibus hæc noua ſacra litantur Iam tibi decernunt ſtygij tua numina Manes. Finge tamen non eſſe ſcelus demencia ſaltem Biſtonio ridenda ſeni. Cur cæde cruentas Cur tantis delubra Boum mugitibus imples? Tu ne Deum tali credis placare tumultu? Tu ne louem fortaſſe putas reuocare ſepulchro Cantibus his? quæ te cœpit vecordia Nate Cæſaris ut fieri credas boue numina cæſo Mitia? te miſerum falſis oracula ludunt Carminibus. hac emitur Romana poteſtas Religione. pium Chriſti clęmencia Regem Hæc ad ſceptra vocat: mūdas qui ſancta per aras Dona ferat: qui reliquias Iouis atqꝫ Deorum Conterat:& pulſis noua ſuſcitet orgia Bobus. Quid tēpli molē hanc magnā miraris& arcus A tellure procul tanto ſe attollere flexu? Hęc hoīm fęcere manus: magiſqꝫ aſpice mundū Hoc opus īmortale Dei. tua Numina gaudent Bobus: at immenſi vetus dominator Olympi Iuſticia/ pietate/ fide/ quas lupiter odit Dona Deū magis iſta iuuāt: ſine cęde litādū eſt.