B ubulcus cum. c. ſimplici ſcribitur& dicitur quaſi bubus cultor. Nam is teſte Paulo iuriſconſulto de fundoinſtructo dicitur: ſiue qui bobus arat: ſiue qui boues fundi aratorias paſcit.B ucolicus abſqꝫ aliqua aſpiratione& unico. l. ſequēte. i. latino ſcribit̉: dicit̉ a noſtris armētarius: ut Virgiliusli. georgi. iii. Armentarius afer Agit. unde teſte Donato ſuꝑ Virgiliū: ꝗ expoſitores Theocriti ſecutus ē: triaſūt paſtoꝝ genera: quæ dignitatē aliquā ī bucolicis habēt. Minimi ſūt αιπόλοι: ꝗa a noſtris caprarii dicūt̉.Paulo honoratiores ſūt ϖοιμενιοι ꝗ apud nos ouiliones dicūt̉. Honeſtiſſimi aūt& maximi βουκολικόνdicunt̉: ꝗ a noſtris armentarii appellāt̉. Aquibꝰ tanqͣꝫ ab excellētiſſimo paſtorū gradu: primū ſuū carmē Virgiliꝰ bucolicū appellauit.& teſte Macrobio ex affectu: quē ad linguā græcā habebat Virgilius græco magisuocabulo qͣꝫ latino oꝑa inſcripſit. Quod ſane carmen qualiter cōpertū fuerit uidebimꝰ in dictiōe Daphnis.B ucolion cū unico. c. exili&. i. latino ſcribit̉: fuit maximꝰ filioꝝ Laomedōtis dicēte Homero li. vi. ilia. βουκολιονδην υιοσ ἀγλάου λαομέλοντοσ ϖρεσβυτατοσ. Hic teſte eodē Homero cum oues paſceret: exnympha noīe Abarbarea furtiꝫ filios ꝓcreauit Aeſapū& Pædaſum: quos Euryalus in bello troiano occidit.B uccina cuꝫ duplicato. c.&. i. latino ſcribit̉: a græco uocabulo deducitur βουκ κανιστριον: quod inſtrumētum eſt: ſic quoqꝫ a ſoni ſimilitudine uocitatu: quod ſane ſignū dat̉ in hoſtes ad ſollicitudinē& pugnā. Virgilius libro. vii. æneidos: Qua buccina ſignū dira dedit. Et libro. xi. Bello dat ſignum rauca cruentum Buccina. Tuba uero ad prælium cōcitabantur: ut At tuba terribilē ſonitū ꝓcul ære canoro Increpuit. huius ſonitus clangor: ut Clangor ue tubarum. buccine uero buccinum.B ucephalus cum. c. exili&. e. abſqꝫ diphthongo ſcribit̉: fuit equi Alexandri magni nomen: ſic quoqꝫ cognominatꝰ ob ſimilitudinē: quā in capite bubali detinebat. Vnde cōponit̉ ex κεφαλή: quod eſt caput:& βοῦσbos. In cuius honorē Alexander bucephalam cōſtruxit in india: ubi equus mortuus eſt.B udini cum. i. latino ſcribit̉: populi ſunt teſte Herodoto li. hiſtoriaꝝ. iiii. ultra ſauromatas: pinguem ſane:&omni ſiluarum genere opinā terram incolentes. At uero budii populi ſunt medorum.B ulima cum. i. latino ſcribit̉: dici pōt quaſi magna fames. Nā cōponit̉ ex bu uoce: quæ cū admiratione apudantiquos noſtros magnū quid indicabat:& λειμη fames. unde Varro in libris: quos de re ruſtica ſcripſit: Amagnitudine inquit boum: qui in italia erāt cōſuetudinē factā fuiſſe: ut præpoſita hac uoce bu magnū quiddam ſemper denuntiaret̉: inde dici bulimam magnā famē:& bupedes grandes pueros. ſ. cum. æ. diphthōgo in penultima. Nā cum. e. ſine diphthōgo ſignificat magnos pedes:& ſimiliter unā bumaminā: quā græciBo. uocant. Virgilius libro georgicorum. ii. Et tumidis bumaſthe racemis. Et talia his ſimilia: quæſemper ad magnitudinis rationē ꝑtinēt: ꝑ quē modū:& bucentauꝝ dictā putamus nauem quandā magnā:quæ cētauri ſigno annotabat̉. Quod Virgi. elegātiſſime illo uerſu expreſſit cū ait: Cētauro inuehit̉ magna.B umaſthos cum. th. aſpirato ſcribitur: dicitur a noſtris humamma. Nam cōponitur ex uoce bu: quæ magnūquid enuntiat:& μασθοσ: quod eſt mamma. Nā uua magna eſt quæ puellaꝝ mamma uidet̉.& a Virgiliobumaſthe græce enuntiat̉: cum ait li. georgicoꝝ. ii. Et tumidis bumaſthe racemis.R ura cum unico. r. ſcribitur: oppidum eſt achiuorum.B uris cum unico. r.&. i. latino ſcribitur: dicitur curuamennum aratri: dictum quaſi bouis ura. i. cauda: cū ſitin ſimilitudinem cauda bouis. fuit etiam lacedemoni cuiuſdam nomen.B urrhum cum duplici. r.& ſecundo aſpirato ſcribitur: ſed græce cum. p.&. y. græco in prima ſcribitur: hoc ēpyrrhon quod iam ruffum dicimus.Ruſiris cum unico. ſ.&. i. latino utrobique ſcribitur: fuit Neptuni filius ex Libya ſuſceptus:& ægypti tyrannus: qui cum ſuis dijs hoſpites immolaret:& ad eum Hercules diuertiſſet:& ſimili perfidia qua cæteri tentaretur: regem ipſum aris ſuis impoſitum interfecit. Cuius itaque perfidi ritus cauſam poſuit Ouidius libro primo de arte dicens:Dicitur ægyptus caruiſſe iuuantibus aruaImbribus: atqꝫ annos ſicca fuiſſe nouem:Cum thraſius buſirin adit: monſtratqꝫ piariHoſpitis effuſo ſanguine poſſe iouem:Illi Buſiris fies iouis hoſtia primusInquit:& ægypto tu dabis hoſpes aquas. Sane teſte Seruio huius laudes Iſocrates orator eximius elegantiſſime ſcripſit. Ob quod Virgilium dixiſſe putant: Quis aut euryſtea durum: Aut illaudati neſcit buſiridisaras. exponentes illaudati pro ualde laudati. Alii uero dicunt participium pro nomine poſituꝫ: ac idē quodillaudabilis deſignare: ita ut ſi ab ſſocrate laudatus fuerit: non fuerit dignus laudari. Virgilius li. ænei. ii.Diues inacceſſos ubi ſolis filia lucos.Aſſiduo reſonat cantu ideſt inacceſſibiles lucos: quia periculoſos acceſſu: cum iam ad eos acceſſiſſent Vlyris ſocii:& alij qͣꝫplures pro uarietate temporum. Fuit etiam in ægypto hoc eodem Buſiridis nomine& litteratura urbs cognominata: in qua teſte Herodoto libro hiſtoriarum primo: templum fuit Iſidis magnum.hanc& ab eodem buſiride conditam ſcribit Diodorus ſiculus libro hiſtoriarum ſecundo.& ab ægyptiis ſolis urbem a græcis thebas appellatam: ut uidebimus in dictione theba.