Modus legendi in hoc libro. Sunt qui ſibi plurima cōparare volumina ſtatuerunt. a qͦꝝ profecto lectōe ſe­pius dictionum auertit ignorantia. faſtiditqꝫ animus legentis. cum orationis voca­bula minꝰ intelligat. Itaqꝫ ne libri quandoqꝫ nobiliſſimi faſtidio lectoris arca recon diti rodātur tineis. ac ꝯſumantur ceteris ligni termetibus. iſte omniū vtiliſſimꝰ liber vocabulariꝰ. cui nomē ē Breuiloquus Colonie acri ſtudio electus. emēdata nitida qꝫ littera imp̄ſſus eſt. vt facile poſſit quiſqꝫ omniū autoꝝ lector illuc tanqͣꝫ ad apolli­nem delphicum. id eſt ad quoddā interpretis oraculuꝫ recurrere. vbi vocabula tam theologie vniuerſe. qͣꝫ iurꝭ vtriuſqꝫ. ceterarūqꝫ facultatū non ſine lucidis expoſitionibꝰ reperiat. Nec eius in orthographia obſeruātiam tradiuerim ſilentio. Habet enim tot in ſe orthographie. id eſt recte ſcribendi rationis conatus atqꝫ ſtudia. vt neſciā ſi poſ­ſit ipſius diligentia ſaltem aliqua pecunia pariter equiparari. Comperiet ſtudioſus le ctor iamdudū latitantem diphthongoꝝ artem. que debeat ſyllaba vel per ae. vl̓ per oe. conſcribi. quid per. i. vl̓. y. quid aſpiratione vl̓ ſine ea. Deniqꝫ quo ſit accentū quod qꝫ vocabulum enunciandū. ſi cunctas velim etiam eruditiones vtiliſſimas hic ex­primere. neqꝫ mēbrana ſufficiet neqꝫ dies. Sane ſciendū pro lectoris cuiuſqꝫ in hunc librū introductione. ſunt quedā vel noue poſita vel abbreuiata. In quibus autem dictionibus debeant diphthongi collocari. videbit̉ infra. in arte Guarini Uero­nenſis litteratiſſimi viri. tum in exercitatione. hoc eſt in huius breuiloqui vocabula­rij aſſidua lectione. Ibi enim in practica inuenies. grāmatici in ſpeculacōe p̄cipiūt. Item vbi pe. cor. aſpexeris. penultima correpta cito valere. pe. pro penultima ꝓducta antepe. antepenultima. me. cor. media correpta. me. pro. media producta. Item vbi m s. maſculini generis. ſecunde declinationis. vel maſ. ge. maſculini generis. Iteꝫ. f. p. fe minini generis. prime declinationis. Item neu. ge neutri generis. Item quādo habe­tur.. t. datur intelligi. nomē ſit cōmunis generis. tercie declinacōis. Itē.. p. com­munis generis prime declinationis. ⁊c̄. In verbis quoqꝫ. a. p. actiui generis. pͥme cō­iugacōis a. s. actiui generis ſcd̓e ꝯiugationis a. q. actiui generis. quarte ꝯiugacōnis. d. p. deponentis generis. pͥme coniugacōis. ſic de alijs. In preſenti libro continentur. Itē ars diphthongādi Guarini Ueronēſis Itē cōpendioſus dialogꝰ de arte punctandi. Item tractatus vtilis de accentu. Item Breuiloquus vocabularius.