Folium. CXXVIII. Pars Decimaſeptim detraxit. ſi vnguibus quod totiens dempſit exſectio immo­derata& indecens cogitātibus. ideo reſurrectionem carnis non credentibus occurrit informitas. Sed quemadmodum ſi ſtatua cuiuſſibet volubilis metalli: aut ī ignem liqueſceret aut contereretur in puluerem: aut cōfunderetur in maſſam: et velit artifex rurſus ex illiꝰ materie quantitate reparare nihil intereſſet ad eius integritatem particula materie cui cunqꝫ membro ſtatue redderetur. dum totum tamē exquo ꝯſtituta fuerat reſtituta reſumeret. Ita deus mirabiliter atqꝫ ineffabiliter artifex de toto quo caro noſtra conſtiterat eam mirabili ineffabili celeritate reſtituer. nec aliquid attinebit ad eius rei integritatem. vtrū capilli ad capillos redeant: an vngues ad vngues: an quicq̓d eorum ꝑierat mutetur in car nem:& in partes alias corporis reuocetur. curante artificis prouidentia ne quid indecens fiat. Nec illud eſt conſequens vt ideo diuerſa ſtatura ſit reuiuiſcentium ſingulorum. quia fuerat diuerſa viuentium: aut macri cum eadem macie: aut pingues cum eadem pinguedine reuiuiſcant. Sed ſi hoc eſt inconſilio creatoris: vt in effigie ſua cuiuſcūqꝫ proprietas& diſcernibilis ſimilitudo ſeruetur. in ceteris aūt corporꝭ bonis equalia cuncta reddantur: ita modificabit̉ illa in vno quoqꝫ materies vt nec aliquid ex ea pereat.& quod alicui defuerit: ipſe ſuppleat: qui de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus reſurgentium rationabilis inequalitas erit: ſicut vocum quibꝰ impletur cantus. hoc fiet cuiqꝫ de ma teria corporis ſui: quod& hominem reddat angelicꝭ cetibus et nihil inconueniens eorū ingerat ſenſibus. Indecorū quippe aliquid ibi erit. ſed quicqͥd futurum eſt: hoc decebit. quia nec futurum eſt ſi non decebit. Exemplum ſupra dictorum. Ideꝫ de ciuitate dei Capitulum. xiiij. libro. xxij.. Ienim ſtatuā poteſt artifex homo quā propter ali­A quam cauſam deformem fecerat conflare:& pulcer rimam reddere. ita vt nihil ſubſtantie: ſed ſola defor mitas pereat. ac ſiquid nulla forma priore indecenter extabat nec parilitati partium congruebat non de toto vnde fecerat amputare atqꝫ ſeꝑare: ſed ita ꝯſpargere vniuerſo atqꝫ miſce̓ vt nec feditatem faciat: nec minuat quantitatem: qͥd de omni potente ſentiendum eſt. Qd̓ Corpora ſanctorum ſine vicio reſurgent incorruptibilia. Auguſtinus in enchiridion. Capitulum. xv.