¶ Folium. XXV.¶ Pars SecundaChriſti hic non eſt membrum Criſti. in corpore vno ſpūsvnus: nihil in corpore mortuum. nihil extra corpus viuumper fidem membra efficimur: per dilectionem viuificamur: ꝑfidem accipimus vnionem. per caritatem accipimus viuficationem. In ſacramento autem per baptiſmum viuimur: percorpus Chriſti ⁊ ſanguinem viuificamur: per baptiſmumefficimur membra corporis: per corpus autem Chriſti efficimur participes viuificationis.¶ Ca. ij¶ De Eccleſia ⁊ quid ſit eccleſiacleſia ſancta corpus Chriſti eſt vno ſpiritu viuificata ⁊ vnita fide vna ⁊ ſanctificata. huiꝰ corporismembra ſinguli quiqꝫ fidelium exiſtūt omnes corpus vnum propter ſpiritum vnum ⁊ fidem vnam. Quenadmodum autem in corpore humano. ſingula queqꝫ menbra propria ac diſcreta officia habent. ⁊ tamen vniumqͥdqꝫnon ſibi ſoli agit quod ſolum agit. ſic in corpore ſancte eccleſie dona gratiarum diſtributa ſunt: ⁊ tamen vnuſquiſqꝫ nōſibi ſoli habet etiaꝫ id quod ſolus habet. Soli enim oculi vident& tamen ſibi ſolummodo non vident: ſed toti corpori.ſole aures audiunt: nec tamen ſibi ſolummodo audiunt ſedtoti corpori. ſoli pedes ambulant ⁊ non ſibi tamen ſolūmodoambulant ſed toti corpori. Et ad hunc modum vnūquodqꝫquod habet ſolum in ſe non habet. ſolummodo propter ſequatinus ẜm diſpenſationem optimi largitoris& diſtributoris ſapiētiſſimi ſingula ſint omnium& omnia ſingulorumQuiſquis ergo donum gratie dei percipere meruit. ſciat nonad ſe ſolum pertinere quod habet etiam ſi ſolus habet. Hacitaqꝫ ſimilitudine ſancta eccleſia id eſt vniuerſitas fideliumcorpus Chriſti vocatur propter ſpiritum Criſti quem accepit. cuius participatio in nomine deſignatur qn̄ a Criſtochriſtianus appellatur. Hoc itaqꝫ nomē ſignat mēbra Xp̄iparticipantia ſpiritum Chriſti vt ab vncto ſit vnctus: qui aChriſto dicitur chriſtianus. Chriſtus quippe vnctus interpretatur illo videlicet oleo leticie quod pre cunctis participibus ſuis ẜm plenitudinem accepit.& cunctis participibꝰſuis quaſi caput membris ẜm participationem tranſfudit.ſicut vnguentum in capite quod deſcendit a capite in barbam ⁊ deinde vſqꝫ in horam hoc eſt veſtimenti extremitatēdefluxit vt ad totum efflueret ⁊ totum viuificaret. Quandoigitur chriſtianus efficeris membrum corporis Chriſti efficeris membrum corporis Criſti participans ſpiritum Xp̄i.Quid eſt ergo eccleſia niſi multitudo fidelium. vniuerſitaschriſtianorum.