Folium. XXVI Pars Secunda Vita terrena bonis terrenis alitur. vita ſpiritualis ſpiritua­libus bonis nutritur. Ad vitam terrenam pertinent oīa que terrena ſunt. ad vitam ſpiritualem que ſpiritualia ſunt bona omnia. Vt autem in vtraqꝫ vita iuſticia ſeruetur& vtilitas proueniat. primum ad vtrūqꝫ diſtributi ſunt qui vtriuſqꝫ bona ẜm neceſſitatem vel rationē ſtudio ac labore acquirāt: deinde alij qui ea poteſtate officij commiſſi ẜm equitatem diſpenſent vt nemo fratrem ſuum ī negocio ſupergrediatur. ſed iuſticia inuiolata conſeruetur. Propterea in vtroqꝫ po­pulo ẜm vtramqꝫ vitam diſtributo poteſtates ſunt conſti­tute. In laycis quippe ad quorum ſtudium& prouidentiam ea que terrene vite neceſſaria ſunt pertinent: poteſtas eſt ter rena. In clericis autem ad quorum officium ſpectāt ea que ſpiritualis vite ſunt bona poteſtas eſt diuina. Illa igitur po teſtas ſecularis dicitur iſta ſpiritualis nominatur. In vtraqꝫ parte diuerſi ſunt gradus ordines poteſtatum: ſub vno ta men vtrimqꝫ capite diſtributi quaſi ab vno principio de­ducti ad vnum relati. Terrena poteſtas caput habet regē ſpiritualis poteſtas caput habet ſummum pontificem. Ad poteſtatem regis pertinent que terrena ſunt& ad terrenam vitam facta omnia. Ad poteſtatē ſummi pontificis pertinēt ſpiritualia ſunt vite ſpirituali attributa vniuerſa. Qua­tum autem vita ſpiritualis dignior eſt qͣꝫ terrena: ſpiritus ꝙͣ corpus. tantum ſpiritualis poteſtas terrenam ſiue fecula rem poteſtatem honorē ac dignitate precedit. Nam ſpiritu­alis poteſtas terrenam poteſtatem inſtituere habet vt ſit& iudicare habet ſi bona non fuerit. Ipſa vero primo a deo in­ſtituta eſt. cum deuiat a ſolo deo iudicari poteſt. ſicut ſcri­ptum eſt. Spiritualis diuidit omnia: ipſe a nemine iudica tur. autem ſpiritualis poteſtas quantum ad diuinam in ſtitutionem ſpectat prior ſit tempore maior dignitate: in illo antiquo veteris inſtrumenti populo manifeſte declarat̉ vbi primum a deo ſacerdotium inſtitutum eſt. poſtea vero per ſacerdotium iubente deo regalis poteſtas ordīata eſt. vn̄ ad hūc in eccleſia dei ſacerdotalis dignitas regalem poteſta­tem conſecrat ſanctificans per benedictionem:& informās per inſtitutionem. Sic ergo vt dicit apoſtolus. Qui benedicit maior eſt minor qui benedicitur: conſtat abſqꝫ omni dubi tatione terrena poteſtas que a ſpirituali benedictionē ac­cipit iure inferior eſtimetur. Qd̓ omnis eccleſiaſtica adminiſtratio conſtat in tribus hoc eſt in ſacramentis in ordinibus.