Eſt enim reſponſio ꝙ demones poſſunt aliqͣ reponere ad conſeruationem ſeminis ne ca­lor vitalis euaporet. Uel etiam quia velociſ­ſime mouentur propter victoriam mouentis ſuper rem motam. Ideo non poterit euapo­rari tam faciliter. Quarta queſtio a quibus demonibus hu iuſmodi exercentur. Trum catholicuꝫ ſit aſſerere ꝙ actus incuborum ⁊ ſuccūborum demonuꝫ cōueniat omnibus ſpiritibus immū dis indifferēter ⁊ equaliter. Et videtur ꝙ ſic. quia oppoſitum aſſerere eſſet ordinem quen­dam bonū inter eos affirmare. probatur. Si cut ad ratōnem boni pertinet modus ⁊ ordo. Auguſtinus in libro de natura boni. ita ad rationem mali pertinet inordinatio. Sꝫ in angelis bonis nihil eſt inordinatū. ergo ⁊ in malis nihil poteſt eſſe ordinatum. Unde in­differenter huiuſmodi actibus habēt inſiſte­re. Inde etiā illud. Ubi nullus ordo ſed ſem piternus horror inhabitat in terra videlicet miſerie ⁊ tenebrarum. Iob. x. Preterea ſi nō omnes indifferenter his actibꝰ inſiſtunt hoc eis competit vel ex natura vel ex culpa vl̓ pe­na. Nō ex natura. quia poſt peccatum omēs indifferenter vt in precedenti queſtione tactū eſt. ſunt in natura ip̄orum ſpiritus impuri li­cet non immundi qͣꝫtum ad diminutionem naturalium bonorum. In nequicia ſubtiles nocendi cupidi. per ſuperbiam tumidi ⁊cͣ. er­go competit eis quo ad culpam vel penam. Tunc ſic. Ubi eſt maior culpa ibi maior pe­na. ſed ſuperiores angeli magis peccauerunt ergo in eorum penam magis his ſpurcitijs habent inſiſtere. Si hoc non eſt. dabitur ra­tio alia. cur non illis actibus indifferēter in­ſiſtant. Pretetea. vbi non eſt ſubiectio ⁊ obe­dientia ibi omnes indifferenter operātur. ſed in demonibus nulla eſt ſubiectio ⁊ obedien­tia. probatur. Quia illa ſine concordia habe­ri non poſſunt. ſed in demonibus nulla ē cō cordia. Prouerbioꝝ. xiij. Inter ſuperbos ſꝑ ſunt iurgia. Preterea ſicut equaliter om̄es ꝓ­pter culpam poſt diem iudicij in infernū de­trudentur. ita ⁊ ante illud tempus in aere ca­liginoſo propter officium eorum detinentur nec legitur eſſe inequalitas ex parte mancipa tionis ergo nec inequalitas ex parte officij ⁊ temptationis. Sed contra. gloſa. i. ad Cor̄. xv. Quādiu durat mundus angeli angelis homines hominibꝰ. demones demonibꝰ p̄­ſunt. Item Iob.xl. dicitur de ſquamis leuia than per quas membra diaboli ſignificātur. ꝙ vna vni adheret. ergo inter eos eſt diuer­ſitas ⁊ ordinis ⁊ actionis. Incidentaliter q̄­ritur. An a bonis āgelis ip̄i demones ab hu­iuſmodi eorum ſpurcitijs exequendis inter­dum impediantur vel non. Et dicendum ꝙ quia poteſtates dicūtur angeli quorum di­tioni virtutes aduerſe ſubiecte ſunt vt Gre­gorius dicit. ⁊ Auguſtinꝰ. iij. de trini. Spi­ritus vite deſertor atqꝫ peccator regitur ꝑ ſpi ritum vite rationalem pium ⁊ iuſtum. Et ſi cut ille creature ſuper alias influentiam ha­bent que ſunt perfectiores ⁊ deo ꝓpinquiores eo ꝙ totus ordo prelationis primo ⁊ origina liter ē in deo ⁊ participatur a creaturis ẜm ꝙ ei magis ꝓpinquant. Ideo etiam boni angeli qui maxime appropinquant deo propter eiꝰ fruitionem qua demones carent ſuper ipſos demones habent p̄lationem ⁊ per eos regun tur. Et cū inſtatur ꝙ demones premiſſis me­dijs multa mala faciunt. aut ergo non impe­diūtur quia non ſubſunt bonis angelis. qui eos impedire poſſent. aut ſi ſubſunt tunc cuꝫ ad negligentiam preſidentis pertinere vidē­tur ea que per ſubditos male fiunt. Uidetur ꝙ in angelis bonis ſit aliqua negligētia. Re­ſpondetur ꝙ ſancti angeli ſunt miniſtri diui ne ſapientie. Unde ſicut diuina ſapientia ꝑ­mittit aliqua mala fieri per malos angelos. vel homines propter bona q̄ ex eis elicit. Ita et boni angeli nō totaliter cohibent malos a nocendo ſiue hoīes ſiue demones. Rn̄ſio. ca­tholicū ē aſſerere q̄ndam ordinē actionū inte­rioꝝ ⁊ exterioꝝ. etiā per quādā p̄lationeꝫ eſſe in demonibꝰ. Un̄ ⁊ q̄dam ſpurcitie ab aliqui bus infimis ꝑpetrātur a quibus ſuꝑiores ꝓ­pter nobilitatē nature ſecludūtur. Et decla­ratur hoc primo generaliter ex triplici ꝯgru­entia qua talia cōgruūt eoꝝ nature diuine ſa ꝑientie ⁊ proprie nequitie. Demū magis in ſpeciali. Ex natura quidē. Nā ꝯſtat ꝙ a prin cipio creationis ſemꝑ qͥdā alijs ſuꝑiores fue rūt ex natura cum inter ſe differant ſpecie nec duo angeli vnius ſpeciei exiſtant cōmunio­rem opinionē ſequendo q̄ etiaꝫ dictis ph̓oꝝ cōcordat ⁊ Dioniſius qͥ ponit. x. ca. celeſtis ie rarchie in eodem ordine eſſe primos medios ⁊ vltimos cui etiam neceſſario oportet aſſen­tire. tum ex immaterialitate eorum. tum etiaꝫ ex incorporalitate. Inſpiciat qͥ vult dicta do ctoris in. ij. di. ij. Et quia peccatum naturam nō tollit. ⁊ demones poſt caſuꝫ data natura­lia nō amiſerūt vt ſupͣ tactū ē ⁊ oꝑatōnes reꝝ ſequūt̉ naturales eaꝝ ꝯditōes. iō ſic̄ ī natura ſic ⁊ in operationibꝰ ſunt varij ⁊ multiplices.