Preterea cum actus venereus equaliter ſe ha bet ad oēm mulierē ſi impeditur. impeditur etiam ad oēm mulierē. ſed hoc eſt falſum. ergo et primum. ꝙ falſum ſit docet experientia cum tales qui dicunt ſe maleficiatos ſunt po tentes ad alias. licet nō ad illas quas cognoſcere nō poteſt. quia videlicet nō vult. vnde nihil poteſt in re. In cōtrarium et ꝓ veritate eſt. c. Si ꝑ ſortiarias. xxxiij. q. viij. Item om nium theologoꝝ ⁊ canoniſtaꝝ ſententia vbi tractant de maleficiali impedimente. matrimonij. Item ratio alludit cuꝫ maior ſit ptās demonis qͣꝫ hoīs. et hō impedire p̄t potentiā generatiuā ſiue ꝑ herbas frigidiſſimas ſiue ꝑ alia impedimenta ⁊cͣ. vt quiſqꝫ imaginari p̄t ergo et demon qui acutioris ſcientie exiſtit hͦ facere ꝑamplius poteſt. Reſponſio ex duobꝰ que ſupra tacta ſunt veritas ſatis patere poteſt licet modus impediendi nō ſit ſpeculatiue declaratus. Nam tactum eſt ꝙ maleficiū non eſt ſolū in opinione hoīm quaſi nihil in re. immo effectus innumeri maleficiales accidere pn̄t vere et realiter deo ꝑmittēte. Oſten ſum eſt etiā ꝙ deus amplius permittit ſuper vim generatiuā ꝓpter maiorem eius corrupti onem qͣꝫ ſuꝑ alios actus humanos. Sed de modo quo tale impedimentum ꝓcuratur eſt aduertendū ꝙ nō ꝓcurat ſolū circa vim generatiuam ſed etiam circa vim imaginatiuā ſeu fantaſiam et ſuper hoc notat. Pe. de palu. in ſuo. iiij. diſt. xxxiiij. quinqꝫ modos. Dicit enī ꝙ quia demon ex hoc ꝙ eſt ſpūs habet poteſtatem ſuꝑ creaturā corꝑalem ad motum localem ꝓhibendū vel facienduꝫ. Ideo poteſt corpora impedire ne ſibi appropinquant directe vel indirecte interponendo ſe qn̄qꝫ in corꝑe aſſumpto. ſicut accidit ſponſo qui deſponſauerat idolum. et nihilominus cōtraxerat cum iuuencula. nec ꝓpter hoc poterat eā cognoſcere. Secundo modo hoīem inflammare ad actum illum vel etiā refrigerare ab actu illo adhibendo occulte virtutes rerum quas optime nouit ad hoc validas. Tercio modo turbando eſtimationē ⁊ imaginationē qua reddit mulierē exoſam. quia poteſt vt di ctum eſt in imaginationē imprimere. Quarto reprimendo directe rigore membri fructificationi congruenti. ſicut etiā motum localē reprimere p̄t. Quinto ꝓhibendo miſſionem ſpirituū ad membra in quibꝰ eſt virtus moti ua: quaſi intercludendo vias ſeminis ne ad vaſa generatōnis deſcendat vel ne ab eis recedat. vel ne excidat vel emittatur et multis alijs modis. Et ſubdit hoc quod ſupra actū eſt ab alijs doctoribꝰ ꝯcordando dicēs. Plus enim permittit deus ſuper hūc actum ꝑ quē primū peccatū diffundit̉ qͣꝫ ſuꝑ alios actus humanos. ſicut et ſuꝑ ſerpentes qui magis incantationibꝰ deſeruiūt qͣꝫ alia animalia. et poſt pauca dicit. Idem etiā de muliere eſt. qꝛ poteſt imaginationē eius ſic dementare vt ex oſum habeat virū ꝙ ꝓ toto mundo nō ꝑmit tit ſe cognoſci. Poſt vult dare rōnem quare plus maleficiunt̉ viri circa talem actū qͣꝫ mu lieres. et dicit ꝙ quia tale impedimentū ſit in terdum per obſtruſionē vaſis. vel etiā ꝑ motum localē reprimendo rigoreꝫ membri. que potius et facilius in viris ꝯtingere pn̄t. ideo plures viri maleficiātur qͣꝫ mulieres. Poſſet etiā quis dicere ꝙ ideo quia plures muliere ſuperſtitioſe ſunt qͣꝫ viri. ⁊ potius allicere piunt viros qͣꝫ mulieres. vel etiā in deſpectu hoc faciunt mulieris cōiuncte vt vtrobiqꝫ ciant occaſionē adulterandi. dum vir ali cognoſcere p̄t et nō ꝓpriam. et ſimiliter vt etiam alios habeat querere amatores. Ad etiā ꝙ deus permittit amplius ſeuire in pe catores qͣꝫ in iuſtos. Un̄ angelus dixit Thbie. In illos qui libidini vacant accipit demonium ptātem. licet etiā aliqn̄ in iuſtos ſicut in Iob. ſed nō circa vim generatiuā ꝓpter que debent facere cōfeſſiones et alia bona ne ferro manente in vulnere fruſtra ſit medicinā apponere. hec Pe. ſed de ammotione talis effectus patebit in tercia parte operis. ¶ Incidentaliter aliqua dubia declarantur. Ncidentaliter vero ſi queritur. Qua re actus ille aliqn̄ impeditur reſpectu vnius mulieris. et nō reſpectu alterius? Reponſio ẜm Bonauē. hec eſt. vel quia ſortilegus ſeu malefica ad hoc reſpectu ꝑſone determinate diabolū immutauit. vel quia deus reſpectu ꝑſone cuiuſſibet impedire nō permittit. Occultū enī dei iudiciuꝫ hic latet: vt patet in vxore thobie. Et addit. ſi querit̉. quomodo diabolus hoc facit. Dicendum ꝙ impedit generatiuā nō impedimento extrinſeco ledendo organum ſed extrinſeco impediendo vſum. Unde qꝛ eſt impedimentū atificiale nō naturale. ideo p̄t impedire ad vnā qd̓ nō ad alias. vel tollendo excitationē ꝯcu piſcentie ad illam et nō ad aduerſus aliaꝫ et hoc ꝑ virtutē ꝓpriam vel herbā. vel lapidem vel ꝑ aliquā naturā occultam. Et hec ꝯueni unt cum dictis Pe. de palude. Preterea cum in potentia talis actus beneqꝫ ex frigiditate nature ſeu naturali defectu ꝯtingit. Si queritur quō p̄t diſcerni ꝙ ex malificio vel non diij
zum Hauptmenü