omnino prouidentiam dei de rebꝰ mundi ne gabat aſſerens mūdum caſu eſſe factum ſicut fuerunt Democritus ⁊ epicuri. tamē etiā nō caret magna falſitate eo ꝙ neceſſe ē dicere oīa diuine prouidentie ſubiacere. nō in vniuerſa li tantū ſed etiam in particulari. vt non ſolū maleficia hominū ſed ⁊ iumentoꝝ ⁊ terre fru gum ex diuina ⁊ prouida ꝑmiſſione eueniūt quod ſic patet. Ad tantum ſe extendit prouidentia ⁊ ordinantia rerum in finem quantū ip̄a cauſalitas ſe extendit. ſicut a ſimili in rebus alicuius dominio ſubiectis que intātuꝫ ſubiacent eius prouidentie inquantum ſibi exiſtunt ſubiecte. Cum autem cauſalitas dei que eſt primū agens extendit ſe ad omnia en tia non ſolum quantum ad principia ſpeciei ſed etiam quātum ad principia indiuidualia ⁊ non ſolum incorruptibiliū ſed etiam corruptibilium. Ideo ſicut omnia habent eſſe a deo ita omnia ſunt prouiſa ab eo id eſt ad aliquem finem ordinata. Et hoc tangit apoſtolus ad Roma. xiij. Que a deo ſunt ordinata ſunt. quaſi dicat̉. Sicut om̄ia a deo ſunt. ita etiam omnia ab ip̄o ordinata ſunt. ⁊ ꝑ conſe quens prouidentie eius ſubiecte. quia ꝓuidentia dei nihil aliud eſſe noſcitur qͣꝫ ratio. id eſt cauſa ordinis rerū in finem. Omnia ergo inquantū participant de eſſe intantū etiā ſubduntur diuine prouidētie. Item deus om̄ia cognoſcit non ſolum in vniuerſali ſeu vniuer ſalia īmo ⁊ in particulari ſeu particularia. Et cum dei cognitio cōparatur ad res creatas ſi cut cognitio artis ad artificiata. Ideo ſicut omnia artificiata ſubdūtur ordini ⁊ prouidē tie artis ita om̄ia ſubdūtur ordini ⁊ prouidētie dei. Sed qꝛ per hec non ſatis ſit vt intelligatur ꝙ deus iuſte permittat mala fieri. ⁊ ma leficia in mūdo licet intelligamus hoc ꝙ ip̄e ſit ꝓuiſor omnia gubernans qd̓ quia conceditur ideo etiam deberet omē malum ab his quoꝝ curam gerit excludere. Inter homīes em̄ videmus ita fieri ꝙ ſapiens ꝓuiſor excludit defectum ⁊ malū quantū poteſt ab his qͦrum curam gerit. ideo ad intelligenduꝫ iſta. cur non omnia mala deus excludit. Notandum ꝙ aliud eſt loqui de ꝓuiſore particula: ri ⁊ aliud de prouiſore vniuerſali. Prouiſor em̄ particularis neceſſe habet malum excludere quātum poteſt quia non poteſt ex malo elicere bonū. Deus aūt cum ſit vniuerſalis ꝓuiſor totius mūdi ⁊ poteſt ex particularibus malis plurima bona elicere ſicut ex ꝑſecutio ne tyrannoꝝ patientia martyrum. ⁊ ex operi bus maleficoꝝ purgationem ſeu ꝓbationeꝫ fidei ⁊ iuſtoꝝ vt patebit. Ideo non habet deom̄ia mala impedire ne multa bona deeſſe cō tingat vniuerſo. Un̄ Auguſtinus in encher̄. Adeo miſericors eſt omnipotens deus ꝙ nō ſineret aliquod malum eſſe in operibus ſuis niſi adeo eſſet omnipotens ⁊ bonus vt benefaceret etiam de malo. Et huius exemplū etiam habemus in actionibꝰ rerum naturaliuꝫ. Nam corruptiones ⁊ defectus qui accidunt in rebꝰ naturalibꝰ. licet ſint contra intentōnē nature particularis illius videlicet cui talis corruptio contingit vt ꝙ fur ſuſpendatur vel ꝙ animalia in cibū hominis occidātur. ſunt tamē de intentione nature vniuerſalis. vt vi delicet conſeruantur homines in vita ⁊ ī bonis vt ⁊ ſic bonū vniuerſi conſeruetur. vt em̄ ſpecies rerum conſeruantur oportet vt corru ptio vnius ſit conſeruatio alterius. Occiſio nes enim animaliū conſeruat vitaꝫ leonum. ¶ Declaratur ſuper permiſſionem diuinam ꝙ deus non potuit cōferre creature vt ex natura eſſet impeccabilis. Uo ad ſecundum ꝙ vniuerſitatem maloꝝ ſiue in culpis ſiue in penis iuſte deus permittat ⁊ preſertim iā refrigeſcente ⁊ mundo ad occaſum declinante declaratur ex duabus ꝓpoſitioni bus neceſſario preſupponēdum quarum prima ꝙ deus nō poteſt facere ſiue melius vt cū timore dei loquamur. non eſt poſſibile vt natura creata vt eſt homo vel angelus haberet hoc ꝙ ex conditione ſue nature peccare non poſſet. Secūda ꝙ deus iuſte permiſit homi nem peccare vel temptari. quibus ſtantibus cum ad diuinā prouidentiam pertinet vt vna queqꝫ creatura in ſua natura relinquatur dicere oportet. ꝙ ex premiſſis impoſſibile eſt ꝙ deus non permittat maleficia fieri virtute de monū. Et primū quidem ꝙ non fuit poſſibile creature cōmunicare ꝙ peccare non poſſet ex conditione nature. oſtēditur a doctore ſan cto in. ij. di. xxiij. ar. i. quia ſi hoc fuiſſet ꝯmunicabile alicui creature deus vtiqꝫ communi caſſet eo ꝙ omnes alie cōmunicabiles bonita tes ⁊ ꝑfectōnes creaturaꝝ ſunt communicate ſaltim in genere vt vnio ꝑſonalis duaꝝ naturaꝝ in xp̄o. maternitatis ⁊ virginitatis in maria. vnio gratuita in viatoribus. vnio beatifica in electis ⁊ ſic de alijs. Cū ergo nō legimus hoc alicui creature cōicatuꝫ quia nec homini nec āgelo. iuxta illud. Et in angelis ſuis repperit prauitatē. certuꝫ ē ꝙ homī a deo nō pōt cōicari hoc ꝙ ex natura ſit impeccabi lis licet hoc ꝑ gr̄am inueniāt. Secundo ad ij
zum Hauptmenü